[go: up one dir, main page]

Jump to content

Disputatio:Bonusvicinum

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Dubito an forma "Bonusvicinum" re vera in fonte indicato inveniri possit (probare nescio). Nam fieri potest, ut ab auctore primo ex nomine Italiano phantastice fictum sit. Utinam de hac re errem, sed vestigia terrent. Neander (disputatio) 10:27, 28 Octobris 2018 (UTC)[reply]

Fons falsus? IacobusAmor (disputatio) 13:08, 28 Octobris 2018 (UTC)[reply]
Apparet tamen hoc nomen usitatum esse. De forma dubitavi, num authenticum esset. Gratias tibi ago! Neander (disputatio) 14:15, 28 Octobris 2018 (UTC)[reply]
Casus autem nominativus = Bonus vicinus? IacobusAmor (disputatio) 14:21, 28 Octobris 2018 (UTC)[reply]
Etiam vicipaedia Italica: "Anche il nome presenta numerose varianti: Bonus Vicinus, Bonvicinus, Bonvecinus (per probabile influsso del volgare lombardo), utilizzato nel primo testamento del 5 novembre 1313, e Bovecinus (magister bouecini) presente nell'atto del 9 settembre 1296." IacobusAmor (disputatio) 14:25, 28 Octobris 2018 (UTC)[reply]
Ex illo "magistro bovecini", si modo haec forma legitur antiquissima, equidem intulerim vici nomen esse derivatum non tam a bono vīcino, quam potius a bove et canendo (bovĭcĭnium). Nam quoad ego scio, "ī" longum Latinum in Italicum "i" transire solet magis quam in "e" (quamquam sane habebis "freddo" ex illo "frīgidus" profectum).