Dionysius Daugaard
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Dennis Martin Daugaard
Dionysius Daugaard, praenominibus vulgaribus Dennis Martin (Garretson in oppido natus die 11 Iunii 1953) est politicus Dacotae Meridianae. A parentibus surdis educatus, primus est gubernatorum Civitatum Foederatarum cui sermo primarius fuerit lingua gesticulatoria.
Filius agricolarum, in oppido Dell Rapids educatus, alumnus est universitatis Dacotae Meridianae et scholae iuris universitatis Boreoccidentalis. Causidicus Chicagi, deinde argentarius in urbe Siouxormensi(en) civitatis nativae operam dedit. Sodalis factionis republicanae, senator fuit eiusdem civitatis a die 7 Ianuarii 1997, deinde gubernator locum tenens a die 7 Ianuarii 2003, gubernatore Michaële Rounds. Cui succedens gubernator ipse meruit a die 8 Ianuarii 2011 usque ad 5 Ianuarii 2019.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Dionysium Daugaard spectant. |
- "The Latest: Gov. Dennis Daugaard’s Capitol portrait unveiled ..." (4 Decembris 2018) apud AP News
- "About Dennis": vita olim apud regimen Dacotae Meridianae divulgata