[go: up one dir, main page]

Jump to content

Curmi

E Vicipaedia
Nata uimpi curmi da, i.e. "Puella formosa, cervesiam da": inscriptio macaronica fusilli Augustoduni reperta

Curmi,[1] Graece κοῦρμι[2] vel κόρμα,[3] fuit cervesia modo Celtico vel Gallico paratum. Nomen Gallicum "curmi", unde Latinum Graecumque mutuata sunt, vocabulo Hibernico cuirm Cambricumque cwrw necnon Cornubicum coref correspondet.

Vocabulum Gallicum in inscriptione reperitur Nata uimpi curmi da "Puella formosa, cervesiam da"[4] Verba Graecolatina pluribus modis a variis scriptoribus definiuntur. Auctor Graecus, Posidonius Apameus, qui Galliam saeculo I a.C.n. ineunte visitavit, potionem Celtarum divitum vinum Italicum et Massilioticum fuisse ait, sed pauperiorum "zythum triticeum ... quod korma nuncupant", aut per se, aut melle addito.[3] Saeculo I p.C.n. Dioscorides potionem inter materiam medicam enumerat, "ex hordeo", "curmi" appellatam, et simili modo e tritico in Hispania et Britannia factam.[2] Marcellus Empiricus, medicus Gallicus, saeculo IV "potionem cervesae aut curmi" sale commixtam praescripsit.[1]

Ex eadem familia verborum Celtica nomen Latinum "cervesia" mutuatum est. E vocabulo "curmi" Gallico vel Latino derivatur Francogallicum cormier. Hoc verbum in provinciis occidentalibus Franciae arborem Sorbum domesticam denotat ea ratione, quod fructus huius arboris interdum ad cervesiam et pomacium temperandum adhibentur. Ex eadem fonte derivatur nomen cormé illius temeti, nostro aevo rarissimi, quod e sorbis puris fermentatur.

  1. 1.0 1.1 Marcellus Empiricus, De medicamentis 16.33
  2. 2.0 2.1 καὶ τὸ καλούμενον δὲ κοῦρμι, σκευαζόμενον δ᾽ ἐκ τῆς κριθῆς, ᾧ καὶ ἀντὶ οἴνου πόματι πολλάκις χρῶνται, κεφαλαλγές ἐστι καὶ κακόχυμον καὶ τοῦ νεύρου βλαπτικόν· σκευάζεται δὲ καὶ ἐκ πυρῶν τοιαῦτα πόματα, ὡς ἐν τῇ πρὸς ἑσπέραν Ίβηρίᾳ καὶ Βρεττανίᾳ· Dioscorides, De materia medica 2.88
  3. 3.0 3.1 Τὸ δὲ πινόμενόν ἐστι παρὰ μὲν τοῖς πλουτοῦσιν οἶνος ἐξ Ἰταλίας καὶ τῆς Μασσαλιητῶν χώρας παρακομιζόμενος, ἄκρατος δ´ οὗτος· ἐνίοτε δὲ ὀλίγον ὕδωρ παραμίγνυται· παρὰ δὲ τοῖς ὑποδεεστέροις ζύθος πύρινον μετὰ μέλιτος ἐσκευασμένον, παρὰ δὲ τοῖς πολλοῖς καθ´ αὑτό· καλεῖται δὲ κόρμα· Posidonius Apameus apud Athenaei Deipnosophistas 152c
  4. Adams (2003); Meid (1983). Nelson (2003) versionem proponit "puella formosa, cervesia bona" sed verbum Cambricum da ("bonus") ad "dagos -ga" Gallicum correspondet

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • J. N. Adams, Bilingualism and the Latin Language (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003) pp. 192-193, 197
  • "Curmi" in Xavier Delamarre, Dictionnaire de la langue gauloise (2a ed. Lutetiae: Errance, 2003) p. 133
  • cuirm" in eDIL
  • "cwrw, cwrwf, cwrf" in Geiriadur Prifysgol Cymru
  • "cuirm" in Alexander MacBain, An Etymological Dictionary of the Gaelic Language (2a ed. 1911)
  • "*kormi" in Ranko Matasović, Etymplogical Dictionary of Proto-Celtic (Lugduni Batavorum: Brill, 2009) p. 217
  • Wolfgang Meid, "Gallisch oder Lateinisch? ... Bemerkungen zu populären gallo-lateinischen Inschriften" in H. Temporini, W. Haase, edd., Aufstieg und Niedergang der römischen Welt pars 2 vol. 29 fasc. 2 (Berolini: De Gruyter, 1983) pp. 1019-1044
  • Max Nelson, "On a Beautiful Girl and Some Good Barley Beer" in Etudes celtiques vol. 35 (2003) pp. 257-259
  • Max Nelson, The Barbarian’s Beverage. A History of Beer in Ancient Europe. Londinii: Routledge, 2005 Textus