[go: up one dir, main page]

Jump to content

Crimen

E Vicipaedia

Crimen est accusatio iuridica: ope consilioque hominis alicuius scelus aliquod commissum esse.[1] Crimen non est igitur ipsum scelus delictumve sed factum sive facinus, quo quis accusatur (sive in crimen vocatur),[2] atque in iudicium adducitur. Itaque cum de sceleris,[3] facinoris,[4] maleficii[5] crimine loquimur, deliberandum est, utrum hic de crimine commenticio agatur,[6] an non. Qui crimen defendit[7] sceleri non favet sed accusationem sceleris depellere vult.[8]

  1. Cic. Cael. 6 "Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumento probet, teste confirmet."
  2. Cic. Rosc.Amer. 38.
  3. Cic. Cael. 56 "vos non videtis fingi sceleris maximi crimen."
  4. Cic. Cael. 65 "ad se revocarent maximi facinoris crimen"
  5. Cic. Rosc.Amer. 72 "Tanti malefici crimen . . . probare te, Eruci, censes posse".
  6. Cic. Rosc.Amer. 42.
  7. Cic. Verr. 2.3.212.
  8. Cic.Cael. 31 "de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.

Nexus interni