[go: up one dir, main page]

Jump to content

Creta et Cyrene

E Vicipaedia
Wikidata Creta et Cyrene
Res apud Vicidata repertae:
provincia Romana
Civitas: Roma antiqua
Locus: 35°3′44″N 24°56′49″E

Forma

Caput: Gortyn Municipality

Tabula aut despectus

Creta et Cyrene: situs
Creta et Cyrene: situs
Creta et Cyrene (rubro colore denotatae)

Creta et Cyrene fuit provincia Romana insulam Cretam et regionem Cyrenaicam comprehendens.

Postquam Quintus Caecilius Metellus Creticus (consul anni 69 a.C.n.) Cretam expugnavit, insula cum Cyrenaica, quae provincia Romana fuit ab anno 74 a.C.n., una provincia unita facta est. Cum Marcus Antonius triumvir anno 43 a.C.n. eam iterum divisisset et Cretam liberam declaravisset, Augustus Imperator partes anno 27 a.C.n. denuo unificavit. Fuit semper provincia populi Romani proconsule duce. Caput provincia Gortyna erat. Cum Diocletianus imperator administrationem provinciarum reformaret, provincia iterum divisa est et Cyrenaica ad provincias Libyam Superiorem et Libyam Inferiorem adiuncta est[1].

Provinciae inter alios et hi proconsules praefuerunt:

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 221

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 35°3′44″N 24°56′49″E • GeoNames • Pleiades
Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)