Circinus
Circinus[1] est instrumentum praecipue a mathematicis ingeniariisque ad figuras graphicas geometriae describendas, frequenter circulos. Sed auxilio regulae varias geometricas formas delineari possunt, vero etiam Graeciae antiquae mathematici maxime se delectabant cum problematibus figurarum geometricarum solum regula circinoque delineandarum, quorum solutio, aut demonstratio quae problema impossibile solutu erat, res mathematicae scientiae valde auxerunt.
Circinarius est artifex qui circinos facit[2].
Problemata praeclara tria
[recensere | fontem recensere]Multa sunt problemata de regula circinoque fabricatio, notissima ex quibus sunt sequentia tria:
quae iampridem esse impossibilia solutu demonstrata sunt. Exempli gratia, ad quadraturam circuli solvendam necesse est lineam magnitudinis delineare, quod fieri non potest quoniam anno 1882 numerum pi esse transcendentem demonstratum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce harppi (Helsinki 2002).
- ↑ Circinarium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Circinum spectant. |