[go: up one dir, main page]

Jump to content

Chabrias

E Vicipaedia

Chabrias (mortuus 357 a.C.n. in insula Chio) fuit strategus Atheniensis e demo Aixone et mercennariorum dux. Multarum victoriarum gratia magnis honoribus dignus iudicatus est, inter alia statua in agora[1] et liturgiarum immunitate.

Primam militiam, quam quidem norimus, Bello Corinthio in Thracia cum Thrasybulo absolvit (389 a.C.n.) ac deinde Iphicrati in Peloponneso successit. Anno sequenti in insulam Cyprum navigavit ubi regi Evagorae opem adversus Persas ferebat. In itinere et Lacedaemonios in Aegina insula, occiso harmosta Gorgopa, vicit[2]. Ab anno 386 et Antalcidae Pace quae Bello Corinthio finem imposuit mercennarios ducens pro pharaone Acore in Aegypto contra Persas rebellante privatus feliciter hostibus restitit[3]. Anno 380 mortuo Acore ab Atheniensibus Persarum querelis motis revocatus[4] Chabrias iam anno 378, cum Athenienses ob Sphodriadis inexpectatum in Atticam impetum Lacedaemoniis bellum indixissent, strategus electus Cleombroto, Spartanorum regi, iter ad Thebas claudebat[5] (tum enim Athenienses Thebanorum socii erant). Proximo anno feliciter cum altero rege Agesilao prope Thebas bellum gessitː hoc proelio Chabrias milites iussit 'obnixo genu scuto'[6] et infesta hasta hostium impetum immobiles exspectare nec Spartani eos adgredi ausi sunt[7]. Anno 376 mense septembri (16 Boedromionis) praeclaram victoriam navalem prope insulam Naxum rettulit. Tum populus ei statuam in agora decrevit quia victis Lacedaemoniis iter secundae confoederationi maritimae aperuerat[8]. Thalassocratia enim rursus penes Athenienses erat qui hanc primam navalem victoriam post Peloponnesiacum bellum propria classe adversus Graecos referebant. Anno proximo Abderitis succurrit qui a Triballis (populo Thraciam incolente) victi erant[9]. E periculo evasi Abderitae confoederationem Atheniensem inierunt. Abhinc saepe strategus eligebatur. Cum vero Thebanorum societatem deserentes Athenienses rursus Lacedaemoniis succurrebant res difficilior Chabriae iam fuit ob virtutem bellicam Epaminondae quem tamen ab isthmo prohibere potuit. Sed cum Athenienses Oropum amiserunt, anno 366 proditionis accusatus tandem absolutus est[10]. Circa 360 rursus in Aegyptum venit atque pharaones Tachum et postea Nectanebum una cum Agesilao, Spartanorum rege, adversus rivales et Persas adiuvit[11]. Bello sociali ineunte Athenas revocatus est. Trierarchus erat et insulam Chium oppugnabat cum anno 357 a.C.n. pugnando fatum obiit[12].

Chabriae fuit filius Ctesippus nomine pro quo Demosthenes anno 354 a.C.n. orationem Adversus Leptinem apud iudices habuit[13], patre iam mortuo. Nam ille Leptines legem tulerat liturgiarum immunitates optimis civibus olim donatas tollentem et Ctesippus qui talem immunitatem in patris hereditate acceperat legem accusabat atque eius abrogationem a iudicibus postulabat.

Stultus fuisse dicitur adeo ut Phocionem, qui ex amici filio bonum civem facere conabatur, incepti sui paenituerit[14].

De dictis et moribus

[recensere | fontem recensere]

In collectaneo apophthegmatorum Plutarchus nobis tria dicta Chabriae tradidit. Cui si credimus dicere solebat 'cervorum exercitum a leone ductum formidolosiorem esse quam exercitum leonum a cervo ductum'; item "optimum imperatorem esse qui hostes optime novit'. At cum capitalis criminis unacum Iphicrate reus factus esset collegae luctuosum habitum induto dixisse fertur 'si ita Atheniensibus placitum erit, eodem modo Iphicratem sordidum et ieiunum interficient quam Chabriam lautum et bene cenatum'.

In Vita Phocionis[15] Plutarchus ei naturam nec satis aequalem nec bene temperatam tribuebatː ita piger imperator et lentus (νωθρὸς ... καὶ δυσκίνητος) habebatur nisi quod in ipso proelio audacior omnibus vehementiorque subito fiebat quae causa ei mortis fuit. Nam et primus in Chiorum portum intravit nec cum ceteris retro natare ad suos voluit[16]. Si Nepoti credimus[17] maiore luxu vivebat quam ut Atheniensium invidiam effugere possetː quocirca diu et saepe peregre manebat.

  1. Aristoteles, Ars Rhetorica 1411b(III.10.8). Pippin-Burnett et Edmonson (1961). Anderson (1963). Buckler (1972).
  2. Xenophon, Hellenica V.1.10-13
  3. Diodorus Siculus XV.29.1-3. Strabo, Geographicorum XVI.2.33 et XVII.1.22.
  4. Diodorus Siculus XV.29.4.
  5. Xenophon, Hellenica V.4.14.
  6. Ita Cornelius Nepos.
  7. Demosthenes, Adversus Leptinem 76. Xenophon, Hellenica V.4.44. Cornelius Nepos I.1-3. Diodorus Siculus XV.32.5-6. Polyaenus II.1.2
  8. Diodorus Siculus XV.33.3-34.2. Xenophon, Hellenica V.4.61. Demosthenes, Adversus Leptinem 77. Plutarchus, Vita Phocionis VI.3. Polyaenus, Strategemata III.11.2.
  9. Diodorus Siculus XV.36.2-4 qui Chabriam ibi mortuum esse falso rettulit.
  10. Demosthenes, In Midiam 66. Plutarchus, Regum et imperatorum apophthegamata. Accusator erat Leodamasː Adversus Leptinem 146, Aristoteles, Ars Rhetorica I.7.13.
  11. Cornelius Nepos II.3.
  12. Cornelius Nepos IV.2-3. Plutarchus, Vita Phocionis 6. Diodorus Siculus XVI.7.3-4. Demosthenes, Adversus Leptinem 80-1.
  13. Plutarchus, Vita Demosthenis 18.
  14. Plutarchus, Vita Phocionis 7.
  15. Ibidem 6ː ... τὴν ἐκείνου φύσιν, ἀνώμαλον οὖσαν καὶ ἄκρατον. νωθρὸς γὰρ ὢν ὁ Χαβρίας καὶ δυσκίνητος ἄλλως, ἐν αὐτοῖς τοῖς ἀγῶσιν ὤργα καὶ διεπυροῦτο τῷ θυμῷ, καὶ συνεξέπιπτε τοῖς θρασυτάτοις παραβολώτερον.
  16. Cf Cornelius Nepos XII.4 et Diodorus Siculus XVI.7.
  17. XII.3.2.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]