Bylgia
Appearance
Bylgia (Bylgja) in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Bara seu Drafna, Himinglæva, Blodughadda, Duva, Hevringa, Hranna, Kolga, Uda. Hae omnes undas maris figurant.[1] Nomen bylgja "fluctus undosus" significat, sicut in carmine Ottar niger celebratur:
- Polito gubernaculo vorticosas
- undas [Bylgja] secuisti. Velum cuius
- filia neverant mulieres, ad apicem
- maclidis phalangariae volitabat.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 25, 75
- ↑ Snorri Sturluson, Edda "Skaldskaparmal" 61 liber apud books.google.fr
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bylgia spectant. |