[go: up one dir, main page]

Jump to content

BioShock 2

Latinitas bona
E Vicipaedia


BioShock 2 est ludus computatralis vel televisificus apud 2K Marin programmatus et ab 2K Games editus, die 9 Februarii 2010[1] publicatus. Sequitur ludum BioShock, mense Augusto desinente 2007 publicatum.

Fabula agitur in subaquanea urbe "Rapture" nomine, anno 1970[2], decem annos post res in BioShock gestas. Quae mira et obscura urbs iam a Sofia Lamb regitur. In illo mundo biopunk et dieselpunk cultibus imbuto, lusor agit Big Daddy partem. Eo Big Daddy prototypo "subiecto Delta" nominato, opus est Parvam Sororem ad quam adnexus est invenire.

Sicut in primo opere, insunt multi periculosi hostes, ut Magna Soror.

  1. BioShock 2 repoussé à 2010, Jeuxvideo.com, 13 Iulio 2009. (Francogallice)
  2. « The man who made BioShock 2 »[nexus deficit], in theglobeandmail.com, 25 Decembris 2010 lectus (Anglice)
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!