[go: up one dir, main page]

Jump to content

Avis involatilis

E Vicipaedia
Struthio camelus camelus, cuius genus maximas aves involatiles vivas habet.

Avis involatilis sensu stricto est avis cui facultas volandi deest. Alas aut habet aut non. Plus quam 60 species vivae avium involatilium exstant. Circa 38 species terrestres et 26 aquatiles volare nesciunt; inter autem extinctas, fossilia multarum inveniuntur.

Non solum familiae nonnullae avium sunt, quarum genera omnia volatu carent, ut Spheniscidae, sed etiam ordines, ut Struthioniformes. In aliis familiis, ut inter Rallidas, et genera volatilia et involatilia inveniuntur. Atlantisia rogersi, longitudinis 15 cm et ponderis 25 g, avium involatilium est minima et levissima; struthiones nonnulli longitudinem ad 2,5 m et pondus ad 150 chg habent.

Apteryx australis, casuarii, rheae sunt aves involatiles magni momenti.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]