[go: up one dir, main page]

Jump to content

Aurantium

Latinitas bona
E Vicipaedia

Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Genus : Citrus 
Species : C. aurantium 
Citrus × aurantium 
L., pro sp.  
Vide etiam paginam discretivam: Aurantium (discretiva).

Aurantium, vulgo arantium, arangium[1] (a nomine Arabico نارنج nāranǧ, a Persico نارنگ nārang, a Sanscrito नारङ्ग nāraṅga) vel citrangulus (f.),[1] est arbor fructifera in genere cui nomen est Citrus. Binomine appellata est Citrus × aurantium a Linnaeo anno 1753.[2] Fructus eius, quibus sapor est amarus, eisdem nominibus appellantur, quibus tamen aliquando 'pomum' aut 'malum' anteponitur. Aurantium saepe confunditur cum Citro sinensi, cuius fructibus tamen sapor est suavior.

De nomine eius

[recensere | fontem recensere]

Aurantii primam mentionem in litteris Europaeis occidentalibus nobis fecit scriptor de rebus Siculis Hugo Falcandus, in Epistola ad Petrum Panormitanum ante annum fere 1189 Latine conscripta, qui poma eius Siculo usus nomine arengias appellat.[3] Eodem fere tempore Theodorus Balsamon arborem aurantia ferentem (νεράντζα) Constantinopoli olim florentem, causa glaciei mortuam, carmine lamentat.[4] Haud multo post scriptor Francicus Iacobus Vitriacensis, in sua Historia Hierosolymitana post annum 1219 incepta, citrum aurantium sic describit:

In parvis autem arboribus quaedam crescunt alia poma citrina minoris quantitatis frigida, et acidi seu pontici saporis, quae poma orenges ab indigenis nuncupantur.[5]

Utrumque nomen ex Arabico نارنج (nāranǧ) derivatum est, utrumque quadam ratione primam litteram n praetermisit.

In saeculis sequentibus, linguis variis vernaculis intervenientibus, multa alia nomina Latina eadem stirpe apparebant, pleraque primā quoque n omissā, sicut arangium, arancium, arantium, nonnulla quidem primā vocali in au commutatā, ut ex auro orta videantur, sicut aurangium, aurancium, aurantium, aliqua quoque primā n servatā, sicut narangium, narancium, narantium, nerantium, pauca etiam litterā a praepositā, sicut anarantium, anerantium, fortasse a nomine Arabico cum articulo definito al- addito: النارنج (an-nāranǧ). Nonnulla horum nominum terminationibus quoque femininis in -a utuntur. Horum omnium in scriptis Latinis creberrime inveniuntur nomina aurantium, arantium et arancium.[6]

Invenitur praeterea nonnumquam nomen novum citrangulus (f. = arbor) vel citrangulum (n. = fructus), quod significet fere "citrus cuius angit sapor."

De varietatibus

[recensere | fontem recensere]

Speciei hybridae Citrus × aurantium varietates permultae coluntur quae in greges tres dividere licet, videlicet

  • "aurantia" sensu stricto, sapore amaro (Sour Orange Group)
  • "mala Sinensia", sapore dulci (Sweet Orange Group)
  • "mala paradisi", maiores, colore flavo, sapore acido (Grapefruit Group)

Ex aurantiis derivatur hybrida Citrus × limon.

  1. 1.0 1.1 "cum agresta vel cum succo ... citrangulorum quae vulgariter dicuntur arangiae": Regimen sanitatis
  2. Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 782 (Latine)
  3. Hugo Falcandus, Epistola ad Petrum Panormitanum, p.185, r.7
  4. Theodorus Balsamon, Epigrammata 31 Horna
  5. Iacobus Vitriacensis, Historia Orientalis seu H. Hierosolymitana, cap. 86
  6. vide periodicum Ephemerida hic, hic, hic et hic

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Botanica et genetica
De cultu
  • Robert Willard Hodgson, "Horticultural Varieties of Citrus: Sour or Bitter Oranges" in Walter Reuther, Herbert John Webber, Leon Dexter Batchelor, edd., The Citrus Industry, vol. 1: History, World Distribution, Botany, and Varieties (2a ed. Riverside: University of California, Division of Agricultural Sciences, 1967 ~) cap. 4
  • "Sour Orange" in Julia F. Morton, Fruits of warm climates (Miamiae, 1987) pp. 130-133
  • Tong Kwee Lim, Edible Medicinal and Non-Medicinal Plants. Vol. 4: Fruits (Berolini: Springer, 2012) pp. 786-806 (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
De usu

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • 825215#null ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database