[go: up one dir, main page]

Jump to content

Ariadne

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Ariadne (discretiva).
Dionysus cum Ariadne bibit (ad dextram partem imaginis); sculptura saec. III p.C.n. e Gandhara Graeco-Buddhistica

Ariadna,[1] sive Ariadne[2] (Graece Ἀριάδνη), in mythologia Graeca fuit Minois (regis Cnossi) et Pasiphaës filia, a Theseo amata et in insula Naxo abiecta, Dionysi coniunx et mater regis Thoantis.

Sunt qui dicant Ariadnen magnam deam Cnossi fuisse. Coniunctionis Ariadnae cum Creta testis est etiam Homerus narrans puellas choreas dare Cnossi in loco saltatorio, quem Daedalus Ariadnae paraverit.[3]

Cum Athenienses Theseum Cretam misissent ad Minotaurum necandum, Ariadne ei auxilio fuit. Filum enim ei dedit, quod e labyrintho rediens secutus non erravit. Ariadne quia heroem adiuvit, eum se in matrimonium ducturum esse exspectavit. Ita cum Theseo a Cnosso navigavit usque ad insulam Naxum. Sed Theseus Ariadnen ducere noluit eamque in insula reliquit dormientem. Ariadne e somno expergefacta Theseum abesse intellexit . Mox autem Dionysus Naxum venit et Ariadnen in matrimonium duxit. Secundum alios autem Dionysus se iam prius cum Ariadne coniunxerat et Theseum iussit feminam reddere. Ariadne semper fidelis erat Dionyso. Mortua est aut se pendens in arbore, aut in urbe Argis, fortasse a Perseo. Plura vasa Atheniensia monstrant Minervam quae Theseum ducit ad navem.

Catullus scripsit de Ariadne et Theseo carmen epicum parvum aut epyllion. Libris nostris est carmen LXIV, in quo legimus de nuptiis Pelei Thetidisque, parentium Achillis. Hesiodus quoque narrat fabulam de Ariadne in Theogoniam; Plutarchus aliquid dicit de Ariadne in "vita Thesei". Richardus Strauss operam "Ariadne auf Naxos" composuit.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Catullus, Gaius Valerius. Carmen 64.
  • Kerenyi, Karl. 1976. Dionysos: Archetypal Image of Indestructible Life, pars I.iii "The Cretan core of the Dionysos myth." Princeton: Princeton University Press.
  • Peck, Harry Thurston. 1898. Harpers Dictionary of Classical Antiquities.
  • Ruck, Carl A. P., et Danny Staples. 1994. The World of Classical Myth. Dunelhamiae: Carolina Academic Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]