Annus quattuor imperatorum
Annus quattuor imperatorum, 69 p.C.n., fuit annus in historia Imperii Romani, quo quattuor Imperatores (Galba, Otho, Vitellius, et Vespasianus) regnaverunt subitis vicibus. Post mortem Neronis anno 68, bellum civile breve erupit. Inter Iunium anni 68 et Decembrem anni 69, asciverunt Imperatoratum Galba, Otho, Vitellius et Vespasianus, quorum omnes praeter Vespasianum summoti aut mortui sunt ob factum belli civilis. Vis militaris civilisque Vespasiani fecit ut deprimere adversarios et finire bellum civile posset. Vespasianus, systemate restituto, primum Imperator dynastiae Flavianae factus est.
Successiones Imperatorati
[recensere | fontem recensere]A Nerone ad Galbam
[recensere | fontem recensere]Coniuratio Pisonis anno 65 restituere rempublicam Nerone necando attemptavit, sed frustra. Magna pars virorum implicatorum supplico affecta est iussu Neronis. Ob facta, Nero Senatu inimicus factus est. In exeunte aut anno 67 aut ineunte 68 (nescimus), Gaius Iulius Vindex, gubernator Galliae Lugdunensis, rebellavit Neronem propter novum consilium tributicum eius. Causa Vindicis erat commutare Galbam, gubernatorem Hispaniae Tarraconensis pro Nerone ut Imperatorem.
Rebellatio Gallica Vindicis depressa est quoque. Legiones postiae ad finem Germaniae adgressae sunt confrontatum Vindicem ut proditorem. Lucius Verginius Rufus et exercitum Rheni vicit manum Vindicis, qui tum mortem sibi conscivit. Eo tempore, Galba declaratus est esse hostis Romae a Senatu.
Mense Iunio anno 68, Senatus, iam adversarium Neroni diu, declaravit Neronem ipsum esse hostem Romae et Galbam Imperatorem. Nymphidius Sabinus, ipse cupidus Imperii, Praetorianos emercatus est ut Neronem proderent. Nero ergo mortem sibi conscivit. Galba agnoscebatur Imperator et admissus est Romam prae legionibus suis: VI Victrice, I Macriana Liberatrice, I Adiutrice, III Augusta, et VII Gemina.
Ab Galba ad Othonem
[recensere | fontem recensere]Legiones Germanicae, quae vicerant tumultum Vindicis, comites Galbae, exspectans pro fide Imperio renumerari, autem accusatae sunt impedienda successione Galbae.
Ab Othone ad Vitellium
[recensere | fontem recensere]Die 14 Aprilis 69 Proelio apud Betriacum Aulus Vitellius imperator copias Othonis imperatoris vicit, qui mortem sua manu petivit. Die 24 Octobris Proelio apud Betriacum discrimen attulit: Milites Vitelli imperatoris ab exercitu Vespasiano imperatori favente victi sunt.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Aurelius Victor, De Caesaribus 6-9
- Dio, Historia Romana liber 64
- Epitome de Caesaribus 6-9
- Eutropius, Breviarium 7.16-19
- Iosephus, De bello Iudaico liber 4
- Plutarchus, "Vita Galbae", "Vita Othonis"
- Suetonius, De vita Caesarum libri 7-8
- Tacitus, Historiae libri 1-3
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rhiannon Ash, Ordering anarchy: armies and leaders in Tacitus' Histories. Londinii: Duckworth, 1999. ISBN 0715628003
- Arther Ferrill, "Otho, Vitellius, and the Propaganda of Vespasian" in Classical Journal vol. 60 (1965) pp. 267-269
- Egon Flaig, Den Kaiser herausfordern. Die Usurpation im Römischen Reich. Francofurti ad Moenum, 1992. ISBN 3-593-34639-7
- P. A. L. Greenhalgh, The year of four emperors. 1975
- Bernard W. Henderson, Civil war and rebellion in the Roman Empire. 1908
- Gwyn Morgan, 69 A. D. The year of four emperors. Oxonii: Oxford University Press, 2006. ISBN 978-0-19512468-2
- R. F. Newbold, "Vitellius and the Roman Plebs" in Historia vol. 21 (1972) pp. 308-319
- C. L. Murison, Galba, Otho and Vitellius: careers and controversies. Hildesheim, 1993
- P. Schunk, "Studien zur Darstellung des Endes von Galba, Otho und Vitellius in den Historien des Tacitus" in Symbolae Osloenses vol. 39 (1964) pp. 38-82
- Kenneth Wellesley, The year of the four emperors. Londinii, 1975. ISBN 0-415-23228-7