[go: up one dir, main page]

Jump to content

Anaemia

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Erythrocyti

Anaemia[1] (a Graeco ἀναιμία 'carentia sanguinis') est deminuta sanguinis facultas oxygenium transferendi, saepe indicium morbi. E reducta generatione erythrozytorum vel aucta deiectione vel mala distributione in corpore haec deminutio explicetur. In anaemiis diagnoscendis cognitio copiae haemoglobini et in sanguine et intra singulos erythrozytos, atque voluminis singulorum erythrozytorum momentum habet.

Valores terminales

[recensere | fontem recensere]
Anaemia aegrotantis manus dextra
OMS haemoglobini (Hb) valores terminales ad anaemiam definiendam[2] (1 g/dL = 0.6206 mmol/L)
Species generis vel aetas Hb valor terminalis (g/dl) Hb valor terminalis (mmol/l)
Infantes (0.5–5.0 annorum) 11.0 6.8
Pueri (5–12 annorum) 11.5 7.1
Adulescentes (12–15 annorum) 12.0 7.4
Feminae non gravidae (>15 annorum) 12.0 7.4
Feminae gravidae 11.0 6.8
Masculi (>15 annorum) 13.0 8.1
Conferatur pagina principalis Differentia (medicina)#Anaemia.

Anaemia est symptoma deminutionem copiae haemoglobini indicans. Non semper, sed saepissime numerus quoque erythrocytorum reductus est. Causae variae notae sunt sicut erythrocytorum formatio reducta in medulla ossium, et detractio aucta ' in splene (→splenomegalia). Igitur anaemia detrimentum corporis sive vulnerum sive morbi causa indicat, per exempla:

Nexus interni

  1. Kraus 1844.
  2. World Health Organization (2008). Worldwide prevalence of anaemia 1993–2005. Geneva: World Health Organization. ISBN 978-92-4-159665-7 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Beutel, G., et alii. 2003. Anämie auf einen Blick. Stutgardiae: Thieme Verlag. ISBN 9783131378811.
  • Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Ed. tertia. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  • Wick, M., et alii. 2002. Eisenstoffwechsel, Anämien: Diagnostik und Therapie: Neue Konzepte bei Renaler Anämie und Rheumatoider Arthritis. Vindobonae: Springer Verlag. ISBN 9783211838020.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]