[go: up one dir, main page]

Jump to content

Amal

E Vicipaedia

Amal est factio politica atque militia Libanica. Vocabulum أمل amal, quod lingua Arabica "spem" designat, compendio acronymico adhibetur pro nomine pleniore Centuriae Rebellionis Libanicae (Arabice أفواج المقاومة اللبنانية afwāǧu l-muqāwamati l-lubnānīyya).

Anno 1975 condita ut militia Commotionis pro Exheredatis (حركة من أجل المحرومين ḥarakatun min ʾaǧli l-maḥrūmīn), quae imamo Musa al-Sadr duce Musulmanos Siiticos Libanicos congregaverat, in bello civile usque ad annum 1990 Syriam adiuvit. Per varios casus contra Palaestinenses et factionem Hizbullah, alteram Siiticam, pugnabat.

Diebus nostris cum Hizbullah, Factione Nationale Libera, Marada aliisque foederata in partibus regimini adversis est, et duce Nabih Berri protectionem Siitarum meridiei Libanici sibi vindicat.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!