Aerope
Appearance
In mythologia Graeca Aerope (Graece Ἀερόπη) fuit uxor Atrei et mater Agamemnonis, Menelai Anaxibiaeque. Filia erat Cretum regis Catrei qui eam postquam cum moecho invenit apud Euboeae regem Nauplium interficiendam misit. Nauplius autem puellae pepercit quae Atreo nupsit[1]. In Cressis hodie deperditis Euripides hanc fabulam in scaenam protulerat.
Deinde ab Atrei fratre corrupta adulterium commisit et maritum prodidit[2]. Nam aureum agnum, regni pignus, furtim moecho Thyesti tradidit, quod longae scelerum seriei initium fuit[3].