[go: up one dir, main page]

Jump to content

Acinaces

E Vicipaedia
Imago Darii I Persarum regis in vase, Acinaces tenens.

Ăcīnăcēs -is, m. est ensis persici genus.

Antiqui numquam singulatim acinacem describunt, sed minorum indiciorum causa hoc nomine indicari gladii breves (minores quam gladii soliti Romani exercitus, sed maiores quam pugiones Romani) et bis acutos, qui solebant obliquis vaginis pendi credimus. Solum testimonium antiquum de curvatura acinacis inventiur apud Flavium Iosephum, AJ 20.186:

καὶ οἱ σικάριοι δὲ καλούμενοι, λῃσταὶ δέ εἰσιν οὗτοι, τότε μάλιστα ἐπλήθυον χρώμενοι ξιφιδίοις παραπλησίοις μὲν τὸ μέγεθος τοῖς τῶν Περσῶν ἀκινάκαις, ἐπικαμπέσι δὲ καὶ ὁμοίαις ταῖς ὑπὸ ῾Ρωμαίων σίκαις καλουμέναις, ἀφ’ ὧν καὶ τὴν προσηγορίαν οἱ λῃστεύοντες ἔλαβον πολλοὺς ἀναιροῦντες.
Et tunc quidem ii qui sicarii appellati erant (isti enim latronum genus) ad maximum numerum excreverant, ensiculis parvis utentes, magnitudine haud multum a Persarum acinace diversis, sed incurvis, quales sunt quae Romanis appellantur sicae; unde et nomen ipsis latronibus.... (Versio Latina Guilelmi Dindorfii)

Quod videtur ensem rectum indicare.

Serioribus aetatibus, gladius Persicus omnino inclutus erat magnus et curvatus, sicut cymitharra, qua de causa "acinaces" saepissime ab humanistis et neolatinistis ita adhibetur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad acinaces spectant.