[go: up one dir, main page]

Jump to content

Ab ovo usque ad mala

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Ab ovo.

Ab ovo usque ad mala est proverbialis figura quam Horatius, in satira tertia Sermonum, dixit pro eo qui ab initio convivii usque ad finem manet:

Si collibuisset, inquit, ab ovo
Usque ad mala citaret – Io Bacche! –, modo summa
Voce, modo hac resonat, quae chordis quattuor ima.

Antiquitus enim coenam ab ovis auspicabantur, malis finiebant. Erit venustius, si longius trahatur: Ab ovo usque ad mala, id est toto colloquio, tota navigatione aut toto opere. Qui rem altius repetunt, quam oportet, notantur illo versu Horatiano:

Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo.

Qui a primis initiis repetunt, ἐκ τῶν ῥιζῶν, id est a radicibus et a stirpibus imis, exordiri dicuntur. Qui nihil praetermittunt, ordine narrant. Et a capite usque ad calcem, quod alibi retulimus. Graecis ἄνωθεν dicitur et ἀρχῆθεν.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Desiderius Erasmus, Adagia, II.4, 1386
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!