[go: up one dir, main page]

Vermis est quilibet ex innumerabilibus invertebratis quibus est longum molleque nullis cruribus corpus. Sunt complures centum milia specierum, quorum plusquam 2 700 sunt oligochaeta. Animalia vulgo habita in numero vermium sunt species annelidorum, platyhelminthum, et lato sensu insectorum statione larvarum, sed hae formae insectorum fortasse potius appellantur vermiculi. Permultae quoque species aquarum dulcis salsaeque, solum a biologis professionalibus visae, vermes appellantur.

Loimia medusa, vermiculus "pastosus" ("spaghettiensis") vel vermis marinus, Konae Havaiorum

Distributio et sedes

recensere
 
Lumbricus communis

Vermes paene omnes mundi regiones—sedibus marinis, aquis dulcibus, et terrestrialibus comprehensis—habitant. Nonnulli humo viventes (exempli gratia, annelidae aschelminthesque) solum emendunt. Multi vigent parasiti plantarum (exempli gratia, aschelminthes) et animalium, cum hominibus (exempli gratia, platyhelminthes, aschelminthes). Vermes sunt nexus gravis in seriebus alimentorum in paene omnibus mundi oecosystematibus.

Phyla quae vermes comprehendunt sunt:

 
Lumbricus communis

Communissimus vermis est lumbricus, membrum phyli annelidarum.

Imago in litteris

recensere

Vermes in litteris aliquando sunt translata putrefactionis verba (metaphorae), sicut in Navis Longa Potemkin, pellicula a Sergio Eisenstein moderata, in qua nautae carnem putrescentem vesci debent; sic mors vitam vincit, figura inferorum. "Vermis Victor", poema ab Edgar Allan Poe compositum et cum "Ligeia" fabula intime coniunctum, offert imaginem vermiculorum qui numquam morientes cadavera humana semper comedunt. In mythologia Polynesia, Tangaloa, deus creator, homines ex larvis muscarum creat.

Nexus interni