[go: up one dir, main page]

Uva est bacca non-climacterica qui in vite perenni, decidua, lignea generis Vitis crescit. Uvae comedi possunt incoctae atque ad parandos fructus conditos, sucum, gelatinum fructus, acetum, vinum, acinos passos, extractionem seminis uvae, et oleum seminis uvae adhibentur. Uvae etiam in aliis crusti generibus adhibentur.

Uvae in vite.

Uvae beneficia

recensere

Uva est verus hydratorum carbonii fons; habet vitaminum C, vitamina ordinis B, ferrum (Fe), calcium (Ca), et calium (K). Uvae, praesertim fortiorum colorum, anteveniunt radicalia libera et cancrum. Cutis uvae rosaceae habet quoddam elementum, resveratrolum dictum, quod potest cholesterolum moderari, sanguinis coagula minuit, thrombosim antevenit. Uva viridis, etiam alba dicta, est fibrarum locuples, et ideo alvum mollit.

Non ergo sine causa, vinum et uvae sucus, uti aiunt periti, saluberrima considerantur alimenta. Nam praeter nutritionis proprietates, quas habent, occurrunt cordis vasculorumque morbis. Qui corporis sanitatem curant, denas tantum uvas quotidie debent edere.

Uvae sucus mammae, capsulae seminalis, uterique cervicis antevenit cancros necnon periculo potest infarcti occurrere. Ventris salientiam? mitigat, massae corporalis numerum moderatur, cholesterolum minuit. Non tamen glycosae neve triglyceridum auget mensuram.

Ciborum periti dicunt satis esse, ad corporis sanitatem firmandam, duos ducenorum millilitrorum calices quotidie bibere.

Farina iisdem pollet proprietatibus et beneficiis atque uva ipsa. Flavonoidum ditissimum, inter quos resveratrolum, cardiacis occurrit morbis. Progrediente hominis aetate, oritur quaedam vasorum inflammatio, quae flavonoidibus sedatur. Flavonoides ipsum sanguinis fluxum reddunt meliorem. Farina ergo occurrit radicalibus liberis, vitat immaturam cellularum totiusque corporis defectionem, moderatur cholesterolum, antevenit cancrum.

Nemo debet quotidie plures quam tres farinae cochleas consumere. Farina additur, de more, lacti, sucis, iogurto, et cibis salsis, ut iuri et phaseolo.

Uvae farina etiam potest domi fabricari. Uvae cutes diligenter lotae, per 30 vel 40 minuta, furno mediae temperaturae torrentur agitatroque postea teruntur. Eodem ritu potest fieri farina ex variorum pomorum cutibus.

Vis uvae religiosa

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Vinum.
 
Uva generis 'Yaquti' in viti in Irania anno 2008.
Uvae seu rubrae seu flavae
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 288 kJ
Carbohydrata 18.1 g
Sacchara 15.48 g
Fibrum 0.9 g
Pingue 0.16 g
Proteinum 0.72 g
Thiaminum 0.069 mg (5%)
Riboflavinum 0.07 mg (5%)
Niacinum 0.188 mg (1%)
Acidum pantothenicum 0.05 mg (1%)
Vitaminum B6 0.086 mg (7%)
Folatum 2 μg (1%)
Vitaminum C 3.2 mg (5%)
Vitaminum E 0.19 mg (1%)
Vitaminum K 14.6 μg (14%)
Calcium 10 mg (1%)
Ferrum 0.36 mg (3%)
Magnesium 7 mg (2%)
Manganum 0.071 mg (4%)
Phosphorus 20 mg (3%)
Kalium 191 mg (4%)
Natrium 2 mg (0%)
Zincum 0.07 mg (1%)
Fluorida 7.8 µg
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

In Bibliis Sacris, uvae primum commemorantur cum Noe eas in suis agris colit (Genesis 9:20–21). Commentarii de vino in Libro Proverbiorum (e.g., 20:1) et Isaiae (e.g., 5:20–25) dantur; praeterea, Deuteronomium usus vini per ferias Iudaicas mentionem facit (18:3–5, 14:22–27, 16:13–15). Uvae etiam et in Graecia et in Roma antiqua magno momento erant, ubi Dionysus, deus agriculturae, ad uvas vinumque coniunctus est, saepe vitis foliis in capite pictus.[1] Uvae res magni momenti etiam apud Christianos sunt, qui vino a tempore Ecclesiae Primae usque ad praesens in celebratione Eucharistiae utuntur.[2] Opiniones de significatione vini inter denominationes discrepant. In arte Christiana, uvae sanguinem Christi compluribus modis saepe exprimunt, sicut vitis folia in tabula Ioannes Baptista a Caravagio picta.

Pinacotheca

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad uvas spectant.