[go: up one dir, main page]

Temistitlana Tenōchtitlan (Mexico)
Temistitlana Tenōchtitlan
Temistitlana
Tenōchtitlan
Situs in Mexico

Temistitlana (Sepulveda) sive Temixtitan (Cortesius) sive Tenustitana (Anglerius) sive Tenoxtitlan (Hofmannus) sive Mexicum (Navatlace : Tenōchtitlan) fuit caput imperii Azteci in insula lacus Tescuci conditum. Urbe plerumque anno fere 1515 a conquistatoribus Hispanis, Cortesio duce, deleta est; hodierna Mexicopolis aedificata est super ruinas, et paulatim maxima Tescuci lacus parte siccatus est.

Reconstructio urbis in Museo Anthropologiae Mexicanae.

Navatlacae ad hunc locum, oraculo oboedientes, secundum quod, necesse esset civitatem in eo situ in quo viderent aquilam in cacto insedentem serpentem vescentem condere, migraverunt. Idem signum inter paludes Texcuci lacus invenerunt.

Urbs denique, pontibus ad continentem coniuncta, institutae canalibus fossae sunt, ut omnis ea vel pede vel caudica appropinquari potuerat.

Ruinae Templi Maioris.
Statua Mexicopole Temistitlanam conditam commemorat.

Die 8 Novembris 1519, regnante Mutezuma II, pervenit Ferdinandus Cortesius. Illo tempore, tradunt periti, urbs Temistitlana erat inter mundi maximas, cum Lutetia et Constantinopoli: numerus incolarum erat fortasse inter 200 000 et 300 000. Cortesius cum copiis eius urbem die 13 Augusti 1521 cepit, magna cum vi et vastatione.

Urbem describit Sepulveda:

Mexicum igitur, quae urbs Temistitlana quoque nominatur, in occidua meridianaque plaga citra orbem aequinoctalem decima octava parte sita est in palude salsa. Eius regionis, quae altissimis montibus undique continetur, planitiem passuum trecenta circiter milia in orbem patentem duae paludes obtinent continuatis monticulis inter se diremptae, quarum altera dulcis est aquae, altera salsae, sed eaedem parvo freto committuntur, qua commeantibus naviculis, qui urbes in utraque sitas incolunt, commercia exercent inter se. Ceterum dulcis, quae iugibus rivis superne manantibus alitur, in salsam latius patentem influit, quam subiecta terra nitrosa et salsa sic inficit, ut aquae maritimae simillimam reddat et sali conficiendo peridoneam. In salsa igitur pallude Temistitlana condita est, ut in Hadriatico mari Venetiae, eodemque modo duplices vias habet terreas et aqueas, sed multo rectiores et latiores, praesertim terreas, quae transversis aqueis interscissae ligneis pontibus committuntur, tam latis quibusdam ut equites deni invehi simul possint; quaedam etiam viae partim terreae sunt, partim aqueae, itaque tota fere urbs pedibus et naviculis pervadi potest. (De Orbe Novo 5.23.1–2)
Temistitlana est pars australis insulae, sub linea rubra.

Hodie in civitas nomine Veracruce est municipalitas nomine Tenochtitlan.

Etymologia

recensere

Nominis forma originalis est Tenōchtitlān. Nahuatlice, 'tetl' dicit "petra", et 'nōchtli' dicit genus cactorum Opuntia (anglice prickly pear), et postpositio '-ti-tlān' dicit "apud", "inter". Dicitur ibi aliquem vidisse aquilam vorantem serpentem generis Crotali aut Sistruri et stantem super opuntia stante inter petris, et sic iste locus nominatus est. Et hoc terminale '-tl' (post vocales) vel '-tli' (post consonantes) nahuatlice similat linguae latinae "-s" in casu nominativo singulare e.g. "equu-s".

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Temistitlanam spectant.