[go: up one dir, main page]

Lacus (-ūs, m.) est magnum aquae corpus, plerumque dulcis, terris circumdatus, cui saepissime tamen flumen affert aquam et alterum effert ad mare. Altissimus orbis terrarum lacus est Lacus Baical, in Siberia situs.

Lacus in Bariloche (Argentina).
Lacus Billy Chinook in Silva Nationali Deschutes in Oregonia.

Per lacum flumen - si quod reperitur - solum perfluit; contra, stagnum - sive immobile sive leniter fluens - aquis e flumine vel e mari effusis effectum est. Deinde lacus et stagnum inter se altitudine differunt, et non quod sunt in natura aut artificiosi. Namque artificiosi possunt esse lacus saeptis circumdatis.[1]

Maximi lacus qui non effluunt ad mare vocantur maria interna, tamquam Mare Caspium, sed regula incerta est quoniam homines loquuntur de Mari Mortuo vel Magno Lacu Salso.

In evangelio in Bibliis Sacris, lacus Tiberiados vocatur mare.

Nexus interni

recensere
  1. E. g. Varro, de re rustica 1,11,2: si omnino aqua non est viva, cisternae faciundae sub tectis et lacus sub divo: ex altero loco ut homines, ex altero ut pecus uti possint.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum spectant.