Spatium (astronomia)
Spatium[1][2] est inanitas quae praeter ullum corpus caeleste exsistit, Tellure non excluso.[3] Omnino autem vacuum non est, sed in vacuo duro consistit, quod humilem particularum densitatem continet, praecipue plasmatis hydrogenii et helii, etiam radiationis electromagneticae, camporum magneticorum, et neutrinorum. Secundum doctrinam, id etiam materiam obscuram et energiam obscuram continet.
Inventio
recensereCirca annum 350 a.C.n., Aristoteles philosophus Graecus dixit "naturam vacuum abhorrere"—principium "horror vacui" saepe appellatum. Secundum hanc notione, homines multa saecula putabant spatium inane non posse.[4] Adeo saeculo septimo decimo, Renatus Cartesius philosophus Francicus omne arguit spatium complendum esse.[5]
Galilaeus Galilaei intellexit aer pondus habere atque ergo gravitati subiectum esse. Demonstravit esse vim stabilem, quae creationem vacui resistit, sed erat Evangelista Torricelli discipulus suus qui apparatum vacui efficiendi capacem creavit. Hoc experimentum illo tempore in Europa admirationem movit. Blasius Pascalis mathematicus Francicus ratiocinatus est quod, si columna hydrargyri in vitro habita aere suspenderetur, columna altitudine altiore brevior esse debet. Florin Périer, maritus suae sororis, experimentum iterum in monte Puy-de-Dôme in media Francia faciens, cognovit columnam esse tres uncias brevior. Haec pressionis deminutio porro demonstrata est cum Périer balloon? semiplenum sursum in montem portaret, quod se gradatim inflavit, et vice versa, Périer ex monte descendente, se deflavit. Haec et alia experimenta principium horroris vacui superaverunt.[6]
Hodierna spatii exterioris notio in cosmologia Fragoris Maximi conditur, quae primum a Georgio Lemaître physico Belgico anno 1931 proposita est. Haec theoria censet universum quod videri potest ex forma densissima ortum esse, quae postea expansionem perpetuam passum est, atque materia post primam expansionem manens postea conlapsum? gravitatis passa esse, ut stellae, galaxiae, aliaeque res astronomicae gignerentur, vacuo profundo relicto, quod fit quod nunc spatium exterius appellatur.[7]
Locutio spatium exterius ex outer space locutione Anglico deducitur, vocabulo a Domina Emmelina Stuart-Wortley poeta Anglica in "The Maiden of Moscow" poemate anno 1842 composito.[8] Grata populo demum facta est in scripturis H. G. Wells anno 1901.[9] Simplex autem vocabulum spatium re vera est vetustius, primum Anglice adhibitum ut regionem praeter caelum Telluris significet in Paradiso Amisso, poemate Ioannis Miltoni anno 1667 edito.[10]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "librari medio spatii Tellurem": Plinius, Naturalis historia 2.10. Vide et Lucretii De rerum natura 1.426, 1.507, 1.988
- ↑ "Spatium cosmicum": PONS Standardwörterbuch Latein. Das umfassende Wörterbuch für Sprachlehrer (Klett, 1992. ISBN 978-3-12-517529-7). "Spatium (cosmicum)": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Dainton, Barry (2001). "Conceptions of Void". Time and space. McGill-Queen's Press. pp. 132–133. ISBN 0773523065
- ↑ Porter, Roy, Katharine Park, Lorraine Daston (2006). The Cambridge History of Science: Early modern science. 3. Cambridge University Press. p. 27. ISBN 0521572444
- ↑ Eckert, Michael (2006). The dawn of fluid dynamics: a discipline between science and technology. Wiley-VCH. p. 5. ISBN 3527405135
- ↑ Cajori, Florian (1917). A history of physics in its elementary branches: including the evolution of physical laboratories. New York: The Macmillan Company. pp. 64–66.
- ↑ Silk, Joseph (2000). The Big Bang (3a ed.). Macmillan. ISBN 080507256X.
- ↑ OED[outer space]
- ↑ "Etymonline : Outer"
- ↑ Douglas Harper (November 2001). "Space". The Online Etymology Dictionary.
Nexus externi
recensereVide intergalactic in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad spatium spectant (Space, Outer space). |
- Intergalactic Space, Natural History, Februario 1998
- Newscientist Space
- Situs space.com