Pythia
Vide etiam paginam discretivam: Pythia (discretiva).
Pythia (Graece: Πυθία) fuit titulus sacerdotis, quae Delphis in templo Apollinis oraculum consulentibus respondit.
Postquam Pythia in Castalio fonte ad pedem Parnassi est lavata bibitque, lauro coronata tripoda conscendit, qui in templi adyto super telluris rima (χάσμα), ex qua vapores surgebant, positus erat. Afflatu numinis, ut putabatur, affecto in omnem insaniam rapta verba dissoluta edidit, quae sacerdotes interpretando in versus plerumque ambiguos commutaverunt. Ut apud Pausaniam legitur, etiam creditum est "Cassitodis fontis aquas terram subire et in adyto Apollinis mulieres efficere fatidicas."[1]
Qui oraculum consulebat, ampla munera offerre tenebatur, quare oraculum Delphicum paulatim divitiis superabundavit.
Fontes
recensere- Aeschylus, Eumenides
- Euripides, Ion
- Strabo, Geographica IX.3.2-6
- Pausanias, Descriptio Graeciae 10,24-32
- Plutarchus, De defectu oraculorum
- Plutarchus, De Pythiae oraculis
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Lisa Maurizio, Anthropology and Spirit Possession: A Reconsideration of the Pythia's Role at Delphi. In: The Journal of Hellenic Studies. Vol. 115, 1995, p. 69–86.
- Walter Burkert, Griechische Religion der archaischen und klassischen Epoche. Die Religionen der Menschheit 15. Stuttgardiae 1977, ISBN 3-17-004345-5 (2. ed. amplificata 2011, ISBN 978-3-17-021312-8).
- Joseph Eddy Fontenrose, Python. A study of Delphic myth and its origins, University of California Press, 1959.
- Joseph Eddy Fontenrose, The Delphic Oracle. Its Responses and Operations, University of California Press, 1978.
Notae
recensere- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 10,24,7