[go: up one dir, main page]

Lucianus Bonaparte (natus 21 Martii 1775 Adiacii in insula Corsica, mortuus 29 Iunii 1840 Viterbii) filius tertius Caroli Buonaparte et Laetitiae Ramolino erat. Fratri eius Napoleo, Iosephus Bonaparte, Ludovicus Bonaparte atque Hieronymus Bonaparte fuerunt.

Wikidata Lucianus Bonaparte
Res apud Vicidata repertae:
Lucianus Bonaparte: imago
Lucianus Bonaparte: imago
Lucianus Bonaparte: subscriptio
Lucianus Bonaparte: subscriptio
Nativitas: 21 Maii 1775; Adiacium
Obitus: 29 Iunii 1840; Viterbium
Patria: Francia

Familia

Genitores: Carolus Buonaparte; Laetitia Ramolino
Coniunx: Alexandrine de Bleschamp, Christine Boyer
Proles: Pierre Napoleon Bonaparte, Letitia Christine Bonaparte, Carolus Lucianus Bonaparte, Louis Lucien Bonaparte, Antoine Bonaparte, Joseph Lucien Bonaparte, Christine-Égypta Bonaparte, Charlotte Bonaparte Gabrielli, unnamed son Bonaparte, Victorie Gertrude Bonaparte, Jeanne Bonaparte, Paul Marie Bonaparte, Maria Alessandrina Bonaparte, Constance Bonaparte
Familia: Bonaparte

Memoria

Sepultura: Caninium

Insignia heraldica

Lucianus Bonaparte: insigne
Lucianus Bonaparte: insigne
Lucianus Bonaparte post annum 1800 (opus a Francisco Xaverio Fabre pictum)

In Francia Lucianus educatus est et post annum 1789 in Corsica dux radicalis Iacobinorum inter Res Novas Francicas erat. Itaque, postquam 27 Iulii 1794 Maximilianus de Robespierre supplicio affectus et Terroris regimen finitum est, et Lucianus Aquis Sextiis in carcerem missus est. Napoleone auxilio vitam servavit. Anno 1798 pro Corsica patria legatus ad Consilium Quingentorum electus est et deinde praeses eius parlamenti factus Napoleoni fratri auxilio erat, cum is 9 Novembris 1799 rerum Franciae potitus est. Frater consul primus, ipse administer rerum internarum electus est. Anno 1800 legatus Franciae in Hispania fuit et, postquam Hispania exercitu Francico adiuta Lusitaniam pervicit, magnam pecuniam a rege Lusitaniae accepit, ne regnum suum occuparent milites Francici. Quae res maxima ira Napoleonem affecit. Anno 1803 eius sponte Academia Francica rstituta est et Lucianus sodalis factus est, sed postea anno 1816 expulsus est, postquam regnum Franciae restitutum est. Propter iurgium cum fratre anno 1804 e vita publica se recessit et anno 1810 Franciam reliquit atque in Britanniam venit, ubi ad annum 1814 retentus est. In Franciam revenit et Napoleonem fratrem ex exilio in insula Ilvam effugientem adiuvit. Post Proelium Waterlooense pugnatum Lucianus, qui Franciam iterum relinquere coactus est, anno 1816 Augustae Taurinorum a Victorio Emmanuele I rege Sardiniae captus, sed precibus Pii VII papae liberatus est. Ad mortem nunc in Italia vixit.

Anno 1794 Lucianus Christinam Boyer, filiam divitis mercatoris vinorum, in matrimonium duxit, e qua quattuor liberos habuit, quorum duae filiae longius vixerunt. Christina anno 1800 mortua est. Anno 1803 Napoleone fratre invito Alexandrinam de Bleschamp duxit et cum ea decem liberos habuit, quorum clarissimus Carolus Lucianus Bonaparte erat, studiosus zoologiae et ornithologiae.

Nexus externi

recensere