[go: up one dir, main page]

Ludovicus I (rex Hollandiae)

Rex Hollandiae, frater Napoleoni, ex gente Napoleonum

Ludovicus Napoleo Bonaparte (natus 2 Septembris 1778 Adiacii, mortuus 25 Iulii 1846 Labronis frater Napoleonis Bonaparte et postea Ludovicus I rex Hollandiae fuit.

Wikidata Ludovicus I (rex Hollandiae)
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus I (rex Hollandiae): imago
Ludovicus I (rex Hollandiae): imago
Nativitas: 2 Septembris 1778; Adiacium
Obitus: 25 Iulii 1846; Labro
Patria: Francia
Nomen nativum: Luigi Buonaparte

Familia

Genitores: Carolus Buonaparte; Laetitia Ramolino
Coniunx: Hortensia de Beauharnais
Proles: Napoleo III, Napoleon Louis Bonaparte, Napoleon Charles Bonaparte
Familia: Bonaparte

Memoria

Sepultura: Q114796254, Saint-Leu-la-Forêt

Insignia heraldica

Ludovicus I (rex Hollandiae): insigne
Ludovicus I (rex Hollandiae): insigne

Iuventus

recensere

Pater eius Carolus Buonaparte, viri nobilis et legati ad parlamentum Corsicae, mater Laetitia Ramolino erat. Anno 1785 pater mortuus est et Ludovicus a fratre maiore, qui tum succenturio militabat, educatus est.

Dux militum

recensere

Anno 1792 ad exercitum Franciae accessit, anno 1795 ipse succenturio factus est. Ludovicus fratrem anno 1796 in expeditionem Italicam sequebatur et eum in Pugna apud Arcolen e periculo mortis servavit. Hic autem et morbo Syphilis vel Gonorrhoea infectus est et tota vita eo morbo laboravit. Napoleone anno 1799 consule primo facto et Ludovicus processit et legatus militum nominatus est. Anno 1800/01 itinera in Daniam, Russiam, Sueciam Borussiamque fecit.

Die 4 Ianuarii 1802 iussu fratris Napoleonis Hortensiam de Beauharnais in matrimonium duxit, filiam Iosephinae de Beauharnais, uxoris Napoleonis. Iis tres filii fuerunt:

Rex Hollandiae

recensere

Ludovicus anno 1806 a fratre imperatore rex Hollandiae nominatus est, quae adhuc res publica fuerat. Semper nitebatur, ut incolis sui regni novi usui esset et plura instituta Nederlandiae reformavit. Frater autem Hollandiam non ut nationem, sed ut provinciam Franciae habebat. Anno 1810 partem Hollandiae annexit, 1 Iulii 1810 Ludovicus a regno se abdicavit, quod frater eius eum saepe vituparaverat, cum Britannos a regno suo non arcuisset. Filius secundus paucis diebus rex Hollandiae factus est, donec Hollandia tota a Napoleone cum Francia consociata est. Hortensia divortium fecit cum eo, etiam, quia semper invidia commotus esset. Sed anno 1808 Ludovicus et Hortensia tamen filium tertium habebant, Ludovicum Bonaparte. Sed Ludovicus pater semper dubitavit, an ipse esset pater parvi Ludovici.

Exilium in Austria, Helvetia atque Italia

recensere

Postquam a regno se abdicavit, Franciscus I imperator Austriae eum in exilium accepit. Anno 1813, cum Austria bellum indicavisset patriae Ludovici, in Helvetiam venit. Imperio Francico anno 1815 finito Helvetiam relinquere coactus a Pio VII papa Romam in exilium acceptus est. Napoleone I mortuo ei licuit Romam relinquere: Ludovicus Florentiam venit. Ibi opera lyrica composuit et historiam regni Hollandiae scripsit. Anno 1840 a Gulielmo II rege Nederlandiae invitatus regnum visitabat et familiariter acceptus est. Anno 1844, post mortem fratris Iosephi caput gentis Bonaparte factus est. Anno 1846 mortuus est.

Nexus externi

recensere