Epimenides
Epimenides (Graece Ἐπιμενίδης), vates Cretensis cui attributi sunt versus philosophici antiquis noti, floruit ut videtur saeculo VII seu VI a.C.n. Inter septem sapientes saepe enumeratus est.
De vita atque operibus
recensereDe vita eius Diogenes Laertius,[1] Plutarchus,[2] et Athenaeus[3] varia dicunt. Eodem Epimenide adscriptum est carmen mythologicum titulo Cretica, e quo fragmenta pauca supersunt, fortasse ab alio quodam poëta composita.
Si Hieronymo credimus, titulus versuum Epimenidis philosophicorum fuit Oracula. Verbatim citantur versus fere novem, e quibus celeberrimus est "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri" (quae sententia inter philosophos posteriores nomine Paradoxi Epimenidei recipitur).
Illam famosam aram, de qua Paulus apostolus in oratione sua areopagitica[4] locutus est, ab eodem Epimenide collocatam esse Diogenes Laertius[5] affirmat.
Trivia
recensereGoethius in Festspiel Des Epimenides Erwachen ('De Epimenide expergefacto'), quodam ludo festivo anno 1814 scripto, hunc philosophum et poetam instar fecit gentium Germanarum imperii veteris finiti aetate napoleonensi tunc, annis 1813 et 1814, exeunda quasi expergefaciendarum et de libertate dimicantium.
In honorem huius philosophi crater lunalis Epimenides appellatus est.
Notae
recensere- ↑ Diogenes Laërtius, Vitae philosophorum 1.109-115 (Vorsokr. 68 A 1)
- ↑ Plutarchus, "Vita Solonis" 12
- ↑ Neanthes Cyzicenus apud Athenaei Deipnosophistas 603c
- ↑ Actus Apostolorum 17.23.
- ↑ Diogenes Laertius, De vitis et dogmatibus Graecorum philosophorum
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Epimenidem spectant. |
Bibliographia
recensere- "68: Epimenides" in H. A. Diels, W. Kranz, edd., Die Fragmente der Vorsokratiker (1a ed., 1903; 4a ed., 1922; 6a ed. 1951-1952)