[go: up one dir, main page]

Vide etiam paginam fere homonymam: Epeus (Euripides).

Epeus (Graece Ἐπειός) heros est mythologiae Graecae, Panopei filius[1], artifex, qui equum Troianum construxit[2]. Pugil bonus fuit et in certamine, quod Achilles in honorem Patrocli fecit, Euryalum vicit[3]. Etiam in certamine in sepulchro Achillis in pugilatione certabat[4] Bello Troiano confecto Metapontum condidit[5], ubi instrumenta, quibus equum fecerat, in templo Minervae monstrabantur[6]. Simmias Rhodius inscriptionem in securi Epei composuit, quae Securis carmen figuratum notissimum est.

  1. Hom. Il. XXIII 665; Paus. II 29, 4.
  2. Hom. Od. VIII 493; XI 523; Tryphiod. 57—102.
  3. Hom, Il. XXIII 665–699.
  4. Quint. Smyrn. IV 365—374.
  5. Vellei Paterculi I 1, 1.
  6. Iustini epitome Pompaei Trogi, XX 2, 1.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus interni