[go: up one dir, main page]

Velleius Paterculus

rerum gestarum scriptor

Velleius Paterculus, cuius praenomen secundum Priscianum fuit Marcus, sed secundum inscriptionem in Africa Boreali inventam anno 1875[1] Gaius esse potuit, circa annum 19 a.C.n. nobili loco natus est. Pater eius praefectus equitum Octaviani fuit et cliens Ti. Claudii Neronis. Tiberium in bellis ab eo gestis comitatbatur. Anno 6 quaestor, anno 15 praetor creatus est. Forsitan Gaius Velleius Paterculus, consul suffectus anni 60 eius filius vel nepos fuit.

Pagina titularis Historiarum, 1600

Paterculus scripsit de rebus gestis in Historiarum libris duobus, quorum primus eventa a fine belli Troiani usque ad 146 a.C.n., secundus usque ad mortem Liviae anno 29 descripsit. Quia multa de consulatu Marci Vinicii rettulit, anno 30 eum adhuc vixisse apparet.

Anno 1520 tantum Basileae per humanistam Alsaticum Beatum Rhenanum typographice editus est Velleius Paterculus[2]. Invenerat enim solum manuscriptum hodieque notum, Codicem Murbacensem dictum quia in Murbacensi abbatia latebat.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere