[go: up one dir, main page]

Darius I (rex Persarum)

(Redirectum de Darius I)

Darīus I seu Darēus (Graece Δαρεῖος, recte Persice Dāryavush hoc est boni servator[1]), "Magnus" dictus, natus 549 a.C.n. et mortuus 486, filius Hystaspis, fuit imperator Persarum et pater Xerxis I. Darius rex Persiae factus est anno 522 a.C.n., postquam coniuratione cum sex nobilibus Persis facta usurpatorem Bardya occidit et rerum potitus est. Ille est qui Marathone a Graecis victus est.

Imago Darii in saxo Behistunio sculpta.

De genealogia

recensere

Darius ex alio ramo Achaemenidarum gentis atque Cyrus et Cambyses natus eorum heres non erat. Ipse genealogiam suam inscriptione Behistunia nobis tradiditː filius Hystaspis erat, filii Arsamae filii Ariaramnae filii Teispae filii Achaemenae. Eius pater regnante Cambyse Parthiae satrapes erat (non Persiae ut volebat Herodotus[2]). Ipse Cambysen in Aegyptum secutus erat. Frater ei fuit Artaphernes cui satrapiam Lydiae et Ioniae tradidit. Frater alter Dario fuit Artabanus, vir in Herodoti Historiis sapiens et optimorum consiliorum auctor[3], tertium Artanes cuius filiam Phratagunen uxorem duxit.[4]

De uxoribus et liberis

recensere

Plures uxores duxit Darius, omnes e nobilissimis gentibus Persicisː antequam regnaret iam tres liberos e filia Gobryae genuerat e quibus maximus natu erat Artobarzanes[5], minor natu ille Ariabignes qui classi Xerxis praeerat[6] et pugna Salaminia periit[7]; postquam rex factus est duas filias Cyri Magni duxit Atossam et Arystonen, filiam Smerdis (Cambysis fratris) et neptem Cyri Pamyn, postremo filiam Otanis, qui primus de coniuratione adversus magos cogitaverat, Phaedymen. Atossa et Phaedyme iam uxores Cambysis fuerant cuius heres videri volebat Darius[8]. Atossa ei peperit Xerxen qui Dario successit, Ariamenen/Masisten[9], Achaemenen[10] Hystaspenque[11]. Arystona ei peperit Arsamen[12], Gobryan[13], Artozostrenque. Pamys (Persice Uparmiya) peperit Ariomardum[14]. E Phrataguna, fratris Artanis filia, Abrocomen et Hyperanthen genuit qui ambo ad Thermopylas perierunt[15]. Simul Darius duas sorores duobus coniurationis sociis collocavit ː ex altera Otanes genuit filiam Amestrin quae Xerxi nupsit; ex altera Gobryas Mardonium genuit qui Plataeensi proelio Persarum exercitum ducebat. Multae filiae Dario fuerunt et inter generos eius Herodotus nominabat duces Daurisen, Hymaien, Otanen qui ad Ionicam seditionem opprimendam electi sunt[16] necnon Mardonium, Gobryae filium, qui Artozostren, Arystonae filiam, matrimonio duxerat[17] et Artochmes[18].

Quomodo ad regnum pervenerit

recensere
 
Inscriptio "Behistunia" in Irania. Darii iussu in saxo scalpta coniurationem magi Gaumata oppressam narrat, ceteraque eventa quibus ad regnum pervenit aut hostes bello subegit.

Darius longam inscriptionem cuneiformibus signis inter 519 et 515 a.C.n. exaratam et in saxo 100 metris eminente super viam antiquam quae Babylone Ecbatana ducebat incisam nobis reliquit. Qui textus "Behistunia inscriptio" dictus eventa primorum regni annorum narrat. Ita Darius cum paucis sociis die 10 mensis Bagavadis (29 septembris) anno 522 a.C.n. Bardya usurpatorem sese evertisse dicebat, qui frater Cambysis et filius minor Cyri Magni esse praetendebat. Revera tamen secundum Darium Bardya pluribus ante annis iussu Cambysis occulte occisus erat — tam occulte ut paene omnes Persae hanc caedem ignorassent — et suppositus Bardya tunc nihil aliud erat quam magus Gaumata aspectu fratri Cambysis simillimus. Rerum gestarum scriptores Graeci Herodotus[19] et Ctesias mutatis locis et nominibus (apud Herodotum Bardya Smerdis appellatur[20]) et aliis minoribus rebus paene eadem referebant, videlicet quia a Persis hanc narrationem acceperant. At indagatores moderni[21] dubitant an non potius Darii mendacium fuerit quo caedem veri Bardya occultasset. Si ita esset Darius usurpator foret. Sunt tamen qui respondeant inscriptionem Behistuniam tam alte positam esse ut eam legere (aut delere ?) nemo possit ; unde liquere non ad homines sed ad deos destinatamː num Darium in deis adloquendis mentiri ? Alii alia sentiunt.

Herodotus septem nobiles Persicos coniuratos Smerdin occidisse scribebat quorum nomina enumerabat ː erant Otanes, primus coniurationis auctor qui fraudem magi per filiam cognoverat, Aspathines, Gobryas, Intaphrenes, Megabazus, Hydarnes atque ultimus e satrapia veniens accessit Darius[22]. Praeter unum Aspathinen, in cuius vice Ardumaniš filius Vakauka , vir alioqui ignotus, nominatur[23], eadem nomina in inscriptione Behistunia (IV.68) Persice et Accadice leguntur. Addebat Herodotus ita sorte ductum esse inter eos qui regnaret ː Otane omisso qui nec imperare nec imperari volebat ceteros tergo equi sedentes in campo solem orientem exspectasse ː nam qui equus sole orto primus hinnisset, dominum eius regnaturum. Sic sive forte sive strategemate ab agasone invento Darius rex renuntiatus est. Addebant nonnulli post hinnitum etiam fulminasse et tonuisseː ita deos electionem confirmasse[24].

Secundum Ctesian et Herodotum[25] feriae annuae ab illo tempore oppressam coniurationem magorum celebrabant quae magophonia (magorum caedes) dicebantur. Illo die magi domo non exibant.

De seditionibus

recensere
 
Cylindrus sigillaris Darii nomine inscriptus cum fictili figurarum incisarum expressione. Thebis in Aegypto inventus, hodie in Museo Britannico servatur. Rex in curru stans leonem venatur, supra volitat deus Ahura Mazda. Inscriptio cuneiformis trilinguis est.

Primo anno regni paene omnes provincae turbatis rebus Persarum occasionem libertatis vindicandae sibi oblatam credentes a Dario defecerunt, firmitatem novi regni temptantes. Darius autem exercitum quo Cambyses Aegyptum subegerat ducebat et undeviginti proeliis rebelles dispersos profligavit. Hoc ordine duces in inscriptione Behistunia nominabatː

  • Aššina in Elam ab ipsis Elamitis metu Darii traditus est.
  • Nidintu Bêl qui nomen regium Nebuchednazzar III in Babylonia sibi assumpserat mense decembri 522 a.C.n. duobus proeliis victus et Babylon capta.
  • Martya in Elam a fautoribus suis occisus.
  • Phraortes ut e gente Cyaxaris natus rex Mediae proclamatus ad vicum Martuš ab Hydarne die 12 Ianuarii 521 a.C.n. (27 mensis Anamaka) proelio victus est. Deinde ipse Darius adversus eum iter fecit et mense Maio ad Kunduruš eum debellavit. Phraortem captivum mutilavit priusquam in crucem ageret[26].
  • Dux Darii Dadarši tribus proeliis Armenios rebelles vicit, die 20 Maii 521 a.C.n. (8 mensis Thuravahara), die 30 Maii (18 Thuravahara), die 20 Iunii (9 Thâigaciš). Circa idem tempus alius dux Persarum Vaumisa Armenios bis proelo vicit. Illi Armenii Phraortis socii fuisse videntur[27]. Phraorte mortuo Tritantaechmes regnum Medorum sibi vindicavit. Et ipse proelio victus in crucem sublatus est.
  • Hyrcanii quoque et Parthi cum Phraorte faciebant. Darius exercitum patri suo Hystaspi qui tum illi satrapiae praeerat misit et Hystaspes die 11 Iulii (die primo mensis Garamapada) rebelles profligavit[28].
  • Margiana quoque Frada duce a Dario secessit. Satrapes Bactriae Dadarši, eiusdem nominis atque dux qui Armenios profligavit, rebelles die 22 decembris (23 Açiyadiya) anno 521 a.C.n. proelio vicit[29].
  • Vahyazdâta vir Persicus Smerdis esse, Cyri filius, simulabat et regnum Persarum sibi vindicabat. Artavardiya dux adversus eum a Dario missus primum die 24 Mai atque iterum die 15 Iulii rebellem superavit[30]. Vahyazdata supplicio crucis adfectus est.
  • In Arachosia manus a Vahyazduta missa seditionem movebat. Satrapes Arachosiae Vivâna eos profligavit[31].
  • In Babylonia vir Armenius Arakha nomen regium Nebuchednazzar IV sibi assumpserat filium Nabonidi se esse dictitans. Intaphrenem adversus eum misit Darius, qui Babylonem cepit et eius incolas subegit[32].

Non multum afuit imperium Achaemenidarum quin in partes tum rescinderetur. Undeviginti proelia uno anno commisisse se iactabat Darius.

De administratione imperii

recensere
 
Aureus nummus Persicus, Daricus dictus.

Ineunte regno multae seditiones ortae sunt, quas enumerabat inscriptio Behistunia, eorum virorum qui firmitatem novi regni temptabant, ut Babylonii Nidintu-Bël[33] et Arakka[34], Medus Phraortes, Elamita Aššina. Quos postquam vi coercuit et adiuvantibus ceteris coniuratis fines imperii sui pacavit Darius administrationi operam dedit. Terminos satrapiarum diligenter circumscripsit et tributa quotannis unicuique earum solvenda edicto decrevit[35]. Pecuniam tam diligenter exigebat ut Persae solerent dicere Cyrum patrem sibi fuisse, Cambysen dominum, Darium cauponem[36]. In omnibus rebus enim lucrum et reditum spectabat[37]. Monetam auream Persicam ad imitationem monetae Lydiae regis Croesi creavit. Nummi circiter 8 grammata pendentes Darici ex ipsius nomine appellabantur atque imagine regis genu subnixi et tela arcu mittentis signabantur[38]. Daricus moneta Persica usque ad Alexandrum Magnum fuit. Item magnas vias ob ingentem magnitudinem imperii necessarias stravit propter quas deversoria disposuit quae ministri suis — "oculis regis" dictis — cibum et equos recentes praeberent[39]. Simul linguam Aramaicam linguam communem suorum subiectorum fecit et linguam Persicam cuneiformibus signis ad hoc inventis translitterari iussit, quae tamen nisi ad inscriptiones honorificas et solemnes in usu fuisse non videntur.

Ipse Darius Ahuramazda deum venerabatur. Nihilominis religionem ceterorum populorum imperii sui in honore habebat tam Aegyptiacam quam Babyloniam aut Iudaeam aut Graecam[40], nec umquam subiectis religionem Persicam imponere conatus est. Ita pacem religiosam et syncretismum fovit.

Nec populos tantum subiectos sed etiam nobilissimos e Persis qui auctoritatem suam aperte aspernabantur aut occulte spernebant reprimendos habuit. Ita unum e septem coniuratis, Intaphernen, qui seditionem Babylonii Arakka oppresserat, una cum propinquis morte damnavit quod secum contumeliose egisset [41]. Item Oroeten qui tum Ioniae, Lydiae, Phrygiae praeerat dolo interfici iussit quia potentiam eius reformidabat. Is enim nec iussus ad regem venire obtemperabat et nuntios regios necavit[42]. Aryandem quoque Aegypti satrapen morte damnavit quod re pecuniaria praevaricabat [43]. Ut Assyrii et Babylonii ante eum fecerant nonnumquam nationem rebellem deportabat et in novam regionem collocabat. Exempli gratia captivis Eretriensibus terram in Cissia prope Susa dedit[44].

De bellis externis

recensere
 
Imperium Persarum circa 500 a.C.n.

Post bella interna Darius qui imperium augere cupiebat insulam Samum cepit ubi clientem suum Sylosonem, qui Samo a fratre Polycrate expulsus erat, tyrannum[45] fecit. In insulis Lesbo quoque (Coes)[46] et Chio (Stratis)[47] tyrannos sibi similiter obnoxios habuit[48]. Postea ( circa 513 a.C.n. ?) Herodotus magnam expeditionem narrabat adversus Scythas qui ultra ostia Danubii habitabant, fortasse metallorum aureorum causa susceptam. Partem Thraciae quidem facile subegit sed Scythae proelium recusabant et Darius infecta re in Asiam redire coactus est[49]. Ob hanc rem male gestam Byzantii et Chalcedonii a Persis defecerunt [50]. Itaque Megabazum — unum e septem coniuratis — cum magno exercitu ad Hellespontum reliquit[51] cum ipse Sardes proficisceretur. Ille Magabazus Perinthos deficientes punivit et Thraciam pacavit[52]. Cui successit Otanes Sisamnis filius qui insulas Lemnum et Imbrum cepit necnon urbes Graecas maritimas in Hellesponto et Propontide[53].

Satrapes Aegypti Aryandes Barcam, urbem Graecam, expugnavit atque dominationem Achaemenidarum in parte Libyae Aegypto proxima firmavit[54]. Indos quoque propter flumen Indum habitantes subegit Darius postquam Scylacem regionem exploratum misit[55]. Apud illos Indos magna pars auri Persici producebatur [56].

Anno 499 a.C.n. tyranni Milesii Histiaeus et Aristagoras seditionem in civitatibus Graecis Ioniae moverunt. Illa seditio et Cariam et Aeolidem et litus Hellesponti contaminavit [57]. E Graecia Athenienses et Eretrienses auxilia miserunt quae una cum Ionibus Sardes ceperunt et incenderunt. Mox tamen Darius magnum exercitum adversus eos misit qui Iones vicit. Athenienses et Eretrii in Graeciam sese receperunt. Päulatim Darius regiones et urbes seditiosas atque etiam insulas vicinas ut Cyprum reciperavit. Anno 494 a.C.n. Mileto capta incolae in servitutem redacti sunt[58].

Meminerat Darius quae fecissent Athenienses et Eretriiː nec mirum, siquidem Herodoto credimus, quoniam post Sardes incensas ministrum quendam iusserat quotienscumque cenaret magna voce ter clamareː "Domine, memento Atheniensiumǃ"[59]. Itaque anno 492 a.C.n. Mardonium exercitum et classem ducentem misit qui per Thraciam et Macedoniam usque ad Graeciam pergeret. Nihil tamen effecit Mardonius quia classem tempestas fregit et Thraces exercitum adorti retinuerunt[60].

Anno 491 a.C.n. Darius legatos in omnes civitates Graecas misit qui "terram et aquam" peterent. Fuerunt qui condiciones Persarum acciperent, ut Aeginetae qui tum navibus pollebant et inimici vicinique Atheniensibus erant. Athenienses vero in Barathrum, Lacedaemonii in puteum legatos Darii deiecerunt[61]. Nihilominus etiam in civitatibus qui Darii proposita reiecerunt fuere homines qui occulte aut aperte Medis favebant[62]. Ita rex Spartae Demaratus a civibus suis regno destitutus ad Darium transfugit et Athenis fama circumferebatur Alcmeonidas cum Persis facere[63], ne de Pisistratidis loquar qui exercitum Persarum comitabantur, tyrannos Atheniensium Darii gratia fore sperantes.

Anno 490 a.C.n. tandem Darius Datim et Artaphrenen magnum exercitum mare Aegaeum traicere iussit qui Naxum[64] aliasque insulas ceperunt antequam Eretriam in Euboea a proditoribus quibusdam traditam delerent et eius incolas captivos ad Darium mitterent[65]. Sed cum partem exercitus in Marathonium campum exposuissent ab hoplitis Atheniensibus et Plataeensibus victi sunt. Simul Athenas mari adoriri in animo habebant ː cum autem Sunium promunturium circumnavigassent et Phaleris, portui Atheniensium, apppropinquarent iam redisse properanter milites qui Marathone pugnaverant animadverterunt. Quamobrem in Asiam proficisci maluerunt [66]. Ita civitates Graecae Asiae et nonnullarum insularum in Darii potestate manserunt, Graeci in Europa continenti libertatem non amiserunt.

Iam maiora parabat Darius ut Graeciam subigeret cum anno 487 a.C.n. Aegyptus a Persis subito defecit. Et anno 486 a.C.n. ipse obiit ; in totum regnavit per 36 annos. Cui successit Xerxes, filius maximus natu non omnium filiorum Darii sed filiorum ex Atossa natorum qui nepotes erant Cyri Magni.

De aedificiis

recensere
 
Palatium Persopolitanum Darii I hodie.

Darius Susa caput imperii sui fecit ubi palatia magnifica aedificavit quae regnante Artaxerxe incendium magnam partem delevit. Itaque multa quae ad nostram aetatem pervenerunt ab Artaxerxe restituta videntur. Certe Darius plerumque Susis sedebat ubi nonnullae inscriptiones dedicationis inventae. Persepolitanum palatium quoque circa 490 a.C.n. perfectum (nonnulla etiam Xerxe imperante addita) ex nihilo creavit non longe a quo sepulchrum eius inveneris.

Canalem navigabilem inter flumen Nilum et Mare rubrum a pharaone quodam inchoatum perfecit[67] ita ut naves ex Aegypto ad Persiam navigare possent. Ripas Hellesponti ponte ab architecto Samio Androcle aedificato iunxit[68] tum cum exercitum in Europam adversus Scythas traducebat. Et Viam Regalem construxit. Praeterea secundum templum Hierosolymitanum aedificari sivit[69], quod praecessor eius Cambyses Iudaeis rogantibus recusarat.

Ita alter Imperii Persici conditor post Cyrum dici potest.

  1. Encyclopaedia Iranica.
  2. Thalia 70.
  3. Melpomene 83 et 143. Polyhymnia 10-18 et 45-93.
  4. Polyhymnia 224.
  5. Polyhymnia 2-3
  6. Polyhymnia 97.
  7. Urania 89.
  8. Herodotus, Thalia 88
  9. Polyhymnia 82.
  10. Polyhymnia 97 et 236.
  11. Polyhymnia 64.
  12. Polyhymnia 69.
  13. Polyhymnia 72.
  14. Polyhymnia 78.
  15. Polyhymnia 224.
  16. Terpsichore 116.
  17. Erato 43
  18. Polyhymnia 73.
  19. Thalia 67-79
  20. Apud Iustinum idem Mergis appellatur.
  21. Damdamaev (1963). Commentarius apud Herrenschmidt (1982).
  22. Thalia 70.
  23. Ardumaniš apud Livius.org
  24. Thalia 84-88
  25. Thalia 79
  26. Inscriptio Behistunia II.24-25 et 31-32.
  27. Inscriptio Behistunia II.26-30.
  28. Inscriptio Behistunia II.35-37.
  29. Inscriptio Behistunia II.38-39.
  30. Inscriptio Behistunia II.40-44.
  31. Inscriptio Behistunia II.45-47.
  32. Inscriptio Behistunia II.48-50.
  33. Inscriptio Behistunia 18-20
  34. Inscriptio Behistunia 49-50
  35. Thalia 88-97.
  36. Thalia 89
  37. Herodotus exemplum illius cauponiae dabat ː Thalia 117
  38. Melpomene 166. E.G. Robinson,"The beginnings of the Achaemenid coinage", The Numismatic Chronicle and Journal of the Royal Numismatic Society, 1958 ː 187-193
  39. Terpsichore 152-154 et Urania 98.
  40. Erato 97-98 et 118 de Apolline et Artemide.
  41. Thalia 118-119
  42. Thalia 126-128.
  43. Melpomene 166. J.G. Milne, "The Silver of Aryandes",The Journal of Egyptian Archaeology, 1938 ː 245-246.
  44. Erato 119.
  45. Thalia 139-149.
  46. Melpomene 97 et Terpsichore 11.
  47. Melpomene 138.
  48. Thucydides I.16
  49. Strabo, Geographica VII.3.14
  50. Terpsichore 26
  51. Melpomene 97.
  52. Terpsichore I-2, 14-17, 23-24
  53. Terpsichore 25-28.
  54. Melpomene 165-167 et 200-205.
  55. Melpomene 44.
  56. Thalia 102-105.
  57. Terpsichore 103-104
  58. Terpsichore 23-38 et 98-126. Erato 1-45
  59. Terpsichore 105ː Erato 94
  60. Erato 43-45
  61. Polyhymnia 133-137
  62. Erato 48-50 et 121-124. Polyhymnia 32
  63. Erato 121-122
  64. Erato 95-96
  65. Erato 100-101 et 119
  66. Erato 107-117.
  67. Euterpe 158. Strabo, Geographica XVII.1.25. Quod trilingui inscriptione confirmatur in situ reperta.
  68. Melpomene 87-88.
  69. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae XI.3.7-8.
 
Sepulcrum Darii ad Persepolim.

Plura legere si cupis

recensere
 
Tabula aurea lapidea arca condita et in fundamentis Persepolitani Palatii posita cum inscriptione cuneiformi et trilingui.
 
Nationes Dario oboedientes supra sepulchrum sculptae.

Nexus externi

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Darium I spectant.


Antecessor:
(Pseudo-)Smerdis
Rex Persarum
522-486
Successor:
Xerxes I