[go: up one dir, main page]

Propontis (-idis vel -idos, f.; Graece: Προποντίς), vel hodie mare Marmoreum[1] (Turcice: Marmara Denizi, Lingua Neograeca: Μαρμαρα̃ Θάλασσα vel Προποντίδα) est mare internum Pontum Euxinum a Mari Aegaeo separans, sicut et partem Turciae asiaticam a parte europaea separat. Fretum Bospori Propontidem cum Ponto Euxino, Hellespontus cum Mari Aegaeo coniungunt.

Tabula Propontidos
Propontis a satellite vista

Indicia fundamentalia

recensere
  • Superficies: 11 350 chm2
  • Ambitus: circiter 1 000 chm
  • Salinitas media: 22 partes per mille (22 S‰ ); salinitas Ponto Euxino paulo superior est, sed tantum duas partes Oceanorum) efficit.

In Propontide 23 insulae sunt, in duas turmas subdivisae:

Arctonnesus vel paeninsula Cyzicena (hodie Kapıdağ), tumulus magnus, nautis secundum litus australe navigantibus obstat, in qua Cyzicus urbs antiqua (Artace hodierna) sita est. Sinus Cianus in parte maris meridio-orientali patet, ad quem Apamea Myrlea et Cius urbs iacent; post eum sinus Astacenus longus et tenuis in litus orientale incisus est, ad quem Nicomedia urbs sita est. Chalcedon urbs antiqua, quae et Constantinopolis, ad ostium Bospori situs est; Byzanthe, Heraeum, Rhaedestus, Perinthus et Selymbria in litore septentrionali.

De nomine

recensere

Vox "Propontis" e verbis Graecis προ (ante) et ποντ- (mare) formata est: Propontis secundum litteram "ante mare" (sc. Pontum Euxinum) est. Nomen recens ("Mare Marmoris") a marmore deductum est, quod in insula Proconneso ab antiquitate usque ad hunc diem gignitur.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 40°45′0″N 28°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия