[go: up one dir, main page]

Actor

pagina discretiva Vicimediorum
(Redirectum de Actrix)

Actor est, proprie et primo, qui aliquid (ut pecus [cf. ἀγέλη], bestias [cf. ἄγρα], homines [cf. agmen]) ante se pellit. Ars actoris ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit.[1] Artes actoris variae sunt:

  • Actor iudicialis est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator.[2] Accusatrix scilicet actrix appellatur.[3]
  • Actor etiam est qui alienas res rationesque curat aut exsequitur.[4] Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam actrix appellatur.[5]
  • Actor etiam est qui in scaena fabulas agit;[6] mulier autem scaenica actrix est.[7]
  • Actor et actrix sensu generali sunt personae quaslibet res aut causas agentes et moderantes.[8] Itaque personae commenticiae, a quibus in theoreticis humaniorum artium studiis exempla agendi capiuntur, actores sunt, sicut actor moralis in ethica aut actor rationalis in theoria lusionis et theoria oeconomica.

Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans.

  1. Cf. Quint., Inst. 2.18.1.
  2. Cic., Part. 32 "accusatorem pro omni actore et petitore appello"; Verr. 2.4.70 "multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes"
  3. Cod. Iust. 7.15.41 "Iubemus omnes epistolas actricis, quas ad Aelium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse."
  4. Colum., Rust. 1.7.7 "Ita fit, ut et actor et familia peccent, et ager saepius infametur." Plin., Ep. 3.19.2 "sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere."
  5. CIL XI 1730 "Prastina Maximina actrix C[aesareae] domus."
  6. Cic., De or. 1.119 "Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti."
  7. Varia lectio in Tertulliani libro De spect. 17 "Tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices."
  8. Cic., De or. 3.57 "ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum"; Sest. 28 fin. "Cato dux, auctor, actor rerum illarum fuit"; Leg. 3.40 "actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed paene voltus eorum, apud quos agit."