Artes humaniores
Artes humaniores[1] vel (studia) humaniora sunt disciplinae academicae ex actionum et actorum humanorum variis ex partibus observationibus compositae. Artium humaniorum est igitur culturam humanam investigare et varios mores, rerum usus, formas non natura datas, sed studio et industria partas, scientiarum compositiones nec non eventorum progressiones ratione persequi. Qui in studiis humanioribus versantur ad praeterita, praesentia, futura hominis intellegenda non empiricis naturalium scientiarum rationibus utuntur, sed potius artes contemplativas vel intellectivas vel hermeneuticas vel interpretatorias vel criticas exercent.
Eruditi qui artibus humanioribus operam dant saepe humanistae appellantur. Illud autem nomen etiam philosophicam humanismi positionem describit, quae a nonnullis "antihumanistis" reicitur.
Disciplinae humanae
recensereArtes humaniores amplectuntur linguas antiquas et hodiernas, litteras, philosophiam, religionem, et artes oculorum et activas, inter quas musica et theatrum sunt. Studia humaniora, quae aliquando scientiae sociales habentur historiam, anthropologiam, ius, linguisticam, ac studia regionum, communicationis, et culturae comprehendunt.
Disciplinae humanae sicut historia, anthropologia culturalis, et psychoanalysis res investigant quibus ratio experimentalis non adhibetur, et potius plerumque ratione comparativa[2] et investigatione comparativa utuntur.
Nonnullae scholae secundariae cursus studiorum humaniorum offerunt, qui usitate in litteris, studiis orbis terrarum, et arte consistunt.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce humanistiset tieteet, (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Stockholm: Norstedts akademiska förlag, 2009).
- ↑ p.28 Wallace et Gach (2008).
Bibliographia
recensere- Buck, August. 1984. Die „studia humanitatis“ im italienischen Humanismus. In Humanismus im Bildungswesen des 15. und 16. Jahrhunderts, ed. Wolfgang Reinhard, 11–24. Deutsche Forschungsgemeinschaft. Mitteilung der Kommission für Humanismusforschung 12. Weinheim: Acta Humaniora. ISBN 352717012X.
- Heidbrink, Ludger & Harald Welzer, eds. 2007. Ende der Bescheidenheit. Zur Verbesserung der Geistes- und Kulturwissenschaften. München: Beck.
- Levi, Albert William. 1970. The Humanities Today. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0253139155.
- Renaud, François. 1998. Humanitas. In Hu–K, ed. Gert Ueding,80–86. Historisches Wörterbuch der Rhetorik, 4. Tubingae: Niemeyer. ISBN 3484681047.
Nexus externi
recensere- Artium et ccientiarum academia Americana, www.amacad.org
- Artium humaniorum academia Australiana, www.humanities.org.au
- https://web.archive.org/web/20060110003932/http://www.lib.latrobe.edu.au/AHR/
- Consociatio artium humaniorum, www.hums.org.uk
- Fundatio Scientiae Europaea, www.esf.org
- Indices, www.humanitiesindicators.org
- Institutum artium et studiorum humaniorum, www.intute.ac.uk
- Confoederatio artium humaniorum nationalis, www.nhalliance.org
- Dos artium humaniorum nationalis, www.neh.gov
- Sedes artium humaniorum nationalis, www.nhc.rtp.nc.us
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |