The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. —Pro Aulo Cluentio Habito oratioCiceronis[6][7]
class.
Salax taberna vosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas vobis,
solis licere, quicquid est puellarum,
confutuere et putare ceteros hircos? —CarminaCatulli[8][7]
class. (opus 47-45 a.C.n.)
Quoniam taberna, ubi venit vinum, a vino vinaria, a creta cretaria, ab unguento unguentaria dicitur, ἀναλογικῶς si essent vocabula, ubi caro venit, carnaria, ubi pelles, pelliaria, ubi calcei, calcearia diceretur, non laniena ac pellesuina et sutrina. —De lingua LatinaVarronis[9]
class. (ca. 30/22 a.C.n.)
Ctesibius enim fuerat Alexandriae natus patre tonsore. Is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare. Namque cum voluisset in taberna sui patris speculum ita pendere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens pondus deduceret, ita conlocavit machinationem. —De architecturaVitruvii[10][7]
class. (ca. 20-13 a.C.n.)
non eadem miramur; eo disconvenit inter
meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua
credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina
Redibit autem; ea philosophiae vis est, ut non studentes, sed etiam conversantes iuvet. Qui in solem venit, licet non in hoc venerit, colorabitur; qui in unguentaria taberna resederunt et paullo diutius commorati sunt, odorem secum loci ferunt. —Ad Lucilium epistulae moralesSenecae[12][7]
saec. I.
Inter hanc miserorum dementiam infelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletu petebatque suppliciter, ne Thebanum par humilis taberna spectaret, neve sanguine mutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. —SatyriconT. Petronii Arbitri[13][7]
Occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curavit, quod Saturninus vir gravis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuvit, quod et futurum et factum multi cum servorum tum amicorum qui ad me ventitabant scierunt. —Apologia sive Pro se de magia liberApulei[16]
Latinitas humanistica
saec. XIV.
Supervacuum videri potest sompnium attingere — quod etate Ciceronis creberrimum, ut ipse ait, apud stoicos, hodie etiam et in vulgus effusum est — de duobus archadibus. Qui simul itinerantes cum Megaram venissent ita disiuncti sunt, ut eorum alter apud cauponem in taberna, alter apud hospitem maneret. —Rerum memorandarum libriPetrarcae[17][7]