[go: up one dir, main page]

Jump to content

Verbum (temporale)

E Vicipaedia
Inscriptio in latere aedificii domestici Lugani: "Verbum laudatur si factum sequatur".

Verbum sive plenius verbum temporale[1] est pars orationis quae in syntaxi quandam subiecti actionem vel statum significat. Sicut nomen personam indicat, ita verbum factum dictumque personae. Sunt etiam verba quae mentis signa monstrant.

In persona verbi agentis et patientis vis est. Nam laudo personam laudantem, laudor autem personam laudatam indicat.

Verborum genera duo sunt: temporale et generale. Hic de verbo temporali agetur. Verba temporalia in tria cadunt tempora: praeteritum, praesens, futurum, ut fecit, facit, faciet.

Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur, ut verbis bonis nos cepit, verba bona habuit, ubi de universa oratione agitur, quae ex verbis constat.

Temporalium verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera et tempora. Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. Nam Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut lecturio, id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut calesco. Frequentativa a saepius agendo, ut lectito, clamito. Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus.

Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus.

  • Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantem, ut lego.
  • Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut utinam legerem.
  • Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis «cum clamem», pendet sensus; quod si dicam cum clamem, quare putas quod taceam? plenus est sensus.
  • Infinitivus modus dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut clamare, clamasse. Cui si adiungas personam: clamare debeo, debes, debet, fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut legitur : addes personam a me, abs te, ab illo, et plene sentitur. Sed infinitivus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per imperitiam quis dicat legebo pro legam. Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in bo et in bor, tertia in am et in ar.

Genera verborum

[recensere | fontem recensere]

Secundum Donatum genera verborum quinque sunt. Sunt enim verba:

  • activa (quae in o desinunt et accepta r littera faciunt ex se passiva, ut lego → legor),
  • passiva (quae in r desinunt et ea dempta redeunt in activa, ut legor → lego),
  • neutra (quae in o desinunt, ut activa, sed accepta r littera Latina non sunt, ut sto, curro – stor, curror non dicimus),
  • deponentia (quae in r desinunt, ut passiva, sed ea dempta Latina non sunt, ut luctor, loquor),
  • communia (quae in r desinunt, ut deponentia, sed in duas formas cadunt, patientis et agentis, ut osculor criminor: dicimus enim osculor te et osculor a te, criminor te et criminor a te).

Grammatici vero recentiores nulla praeter activum et passivum genera verbi esse volunt.

Nexus interni

  1. Varro, Ling. 9.108.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Goldenberg, Gideon. 1985, 1998. "On Verbal Structure and the Hebrew Verb." In Studies in Semitic Linguistics, pp. 148–196. In Anglicam conversus. Hierosylemate: Magnes Press. Prima editio Hebraice.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]


Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum