[go: up one dir, main page]

Jump to content

Russia Kioviensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Russia Kioviensis
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Locus: 50°27′0″N 30°31′30″E
Caput: Kiovia

Gestio

Populus

Numerus: 5 400 000
Sermo publicus: lingua Slavica orientalis antiqua
Moneta: kuna, Grivna, nogata

Tabula aut despectus

Russia Kioviensis: situs
Russia Kioviensis: situs

Russia Kioviensis[1] seu Ruthenia Kioviensis (Ucrainice Київська Русь, tr. Kyjivs'ka Rus' ; Albaruthenice Кіеўская Русь, tr. Kieuskaja Rus' ; Russice Киевская Русь, tr. Kievskaja Rus) fuit civitas libera Ruthenica antiqua, in Europa Orientali sita, Kioviam caput habens (ab anno 882), a saeculo undevicesimo appellatur.

Russiae Kioviensis saeculo undecimo.

Civitas illa, una politica gentium Slavicorum orientalium (atque nonnullarum gentium Finno-Ugricarum et Balticarum) dictio circa Kioviam sub potestate ducum dynastiae Ruricidarum, a fine saeculi noni ad medium saeculi tredecimi exsistebat. Tempore potestatis suae maximae a Mari Baltico et fontibus Duinae fluvii in septentrione ad Pontum Euxinum in meridie, et a Tyra fontibusque Vistulae fluminis in occidente ad paeninsulam Tamanicam in oriente terras tenuit. Fine saeculi decimi, cum Vladimirus I Magnus dux Kioviensis erat, religionem Christianam ut propriam accepit. Gradatim, ad medium saeculi duodecimi, civitas Ruthenica antiqua in multos ducatus sui iuris dissoluta est. Kiovia tamen usque ad annos invasionis Mongolo-Tatarorum (12371240) principalis Rutheniae urbs aestimabatur, et ducatus Kioviensis inter collectivas ducum Ruthenicorum possessiones manebat.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Russiam Kioviensem spectant.