Carelia (res publica)
Civitas: Russia
Locus: 63°49′0″N 33°0′0″E
Nomen officiale: Карелия
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Regio Leninopolitana, Regio Vologdensis, Regio Archangelopolitana, Regio Murmanica, North Ostrobothnia, Caiania, Carelia Septentrionalis, Carelia Meridionalis, Lapponia
Forma
Gestio
Consilium: Legislative Assembly of the Republic of Karelia
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Res Publica Carelia (Russice Республика Карелия, tr. Respublika Karelija; Carelice Karjalan tazavaldu, seu Karjalan respubliekku; Finnice Karjalan tasavalta; Vepsice Karjalan Tazovaldkund) est subiectum Foederationis Russicae, in Districtum Foederalem Septentrio-Occidentalem inclusum, quod partem maiorem historicae regionis Careliae occupat.
Res Publica Carelia, cum Finnia (in occidente) atque regionibus Murmanica (in septentrione), Archangelopolitana (in oriente), Vologdensi et Leninopolitana (in meridie) contermina, aream 180 520 chm2 et circa 633 milia incolarum (anno 2015) habet. Incolae eius, e censu anni 2010, gente ut plurimum sunt Russi (82,2 %), etiam sunt Careli (7,4 %), Rutheni Albi (3,8 %), Ucraini (2 %), Finni (1,4 %), Vepsi (0,5 %), et aliae (2,7 %). Lingua publica est Russica, cum linguis Finno-Ugricis Carelica, Finnica et Vepsica 'nationalibus' recognitis.
Metropolis est urbs Petri Fabrica (Petrozavodsk), aliae urbes Condopoga, Kalevala, Kemium, Medvesegorsia, Olonicia, Povensa, Sortavala sunt.
Lacus Careliae innumeri sunt; flumina rei publicae Kemium, Suna (cum aquis cadentibus Kivacz) sunt; Canalis maris Albi per Careliam productus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Careliam spectant (Karelia, Republic of Karelia). |
Situs geographici et historici: Locus: 63°49′0″N 33°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |