Nomisma
Nomisma[1] sive medalia[2] est clipeus metallicus ex auro, argento vel aere factus, in quo insignia sive figurae inciduntur. Nomisma honoris recordationisve causa conficitur sive ad aliquem honorandum, sive ad memoriam rei sive hominis celebrandam.
Nomismata quae propter merita vel gloriosa res gestas dantur quasi eadem res est ac phalerae quae tamen tantummodo ad merita militaria potius quam civilia honoranda conferebantur.
Medio aevo medalia erat genus nummi qui vocabatur obolus[3], sed sensus verbi nunc ad phaleras designandas magis inclinat. Vox medaliae (Theodisce 'Schaumünze') invenitur etiam apud A.F. Kirsch (Abundandissimum Cornu Copiae Linguae Latinae, 1713(?)) signo crucis addito, quo hanc vocem purae Latinitati non respondere significatur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dig. 7.1.28; 34.2.27.5; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.
- ↑ Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
- ↑ Verbum medalia in usu temporibus mediaevalibus designabat nomisma semidenarii. Alain Rey (dir.), Dictionnaire historique de la langue française, Ed. les Dictionnaires Le Robert, 1998, de verbo maille. Et etiam : Dictionary of English etymology, Hensleigh Wedgwood (M.A.), 1862, volumen II, p. 397 : "Obolus dicitur medalia, id est medietas nummi."