[go: up one dir, main page]

Jump to content

Lingua Baluchica

E Vicipaedia
Lingua Baluchica
بلوچی / Балочи (Baloči)
TaxinomiaLinguae Iranicae

 Linguae Iranicae Boreoccidentales

  Lingua Baluchica
Locutorescirca 7 500 000 (2010)
Sigla1 , 2 bal, 3 bal
Status publicus
OfficialisPakistania (Baluchistania)
PrivataPersia, Turcomannia, Afgania
LitteraeBaluchica
ScripturaArabica
Procuratio

Lingua Baluchica[1] est lingua Iranica Boreo-occidentalis, qua loquuntur Baluchi. In Baluchistania Pakistaniae lingua officialis est. Praeterea Baluchi Persiam (provincia Segestania et Baluchistania), Turcomanniam et Afganiam incolunt. Circa 7500000 homines lingua Baluchica loquuntur. Baluchi Iraniae et Pakistaniae et Afganiae litteris Arabicis utuntur, sed variis modis. In Pakistania et abecedarium Latinum Baluchicum invenitur. In Turcomannia annis tricesimis saeculi XX libri Baluchici litteris Latinis edebantur (non iisdem, quae in Pakistania in usu sunt), sed post annos nonagesimos litteris Cyrillicis lingua Baluchica in Turcomannia utitur. Ergo quinque abecedaria Baluchica existunt.

Non una lingua saepe hodie Baluchica habetur, sed tres: Baluchica Occidentalis, Baluchica Australis et Baluchica Orientalis.

  1. Cf. binomen Androctonus baluchicus.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Muhammad Abd-al-Rahman Barker, Aquil Khan Mengal, A course in Baluchi, vol. 1-2. Monte Regio, 1969. (Anglice)
  • M. Longworth Dames, Popular poetry of the Baloches. London: Royal Asiatic Society, 1907
  • J. Elfenbein, The Baluchi language: a dialectology with texts. Londinii: Royal Asiatic Society, 1966
  • Фролова В. А. Белуджский язык. Мoscuae 1960; (ars grammatica) (Russice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]