Lingua Theodisca
Lingua Theodisca Deutsche Sprache, Deutsch | |
---|---|
IPA | [ ˈdɔɪ̯tʃə ˈʃpraχə, dɔɪ̯tʃ[1] ] |
Taxinomia | e familia Germanica linguarum Indoeuropaearum |
Locutores | circa 100 decies centena milia ut maternalis[2][3] minime 80 decies centena milia ut lingua secunda (ex quibus secundum "Eurobarometrum" minime 55 decies centena milia in Unione Europaea) |
Sigla | 1 de, 2 ger, 3 deu |
Status publicus | |
Officialis | Germania, Austria, Helvetia, Belgia, Lichtenstenum, Luxemburgum, Tirolis Meridionalis (Italia), Unio Europaea |
Privata | Romania, Russia, Francogallia, Nederlandia, Dania, Slovacia, Namibia, alibi |
Litterae | |
Scriptura | Latina |
Procuratio | — |
Situs locutorum linguae Theodiscae |
Lingua Theodisca[4] sive Germanica[5] (illa ipsa lingua deutsche Sprache vel Deutsch, [dɔɪ̯tʃ]), est lingua Indoeuropaea, quae occidentalibus linguis Germanicis adscribitur una cum Anglica et Nederlandica. Numerus eorum qui lingua Theodisca sermone patrio utuntur aestimatur fere 90[6] vel etiam 98[7] decies centena milia esse. Itaque Theodisca est una ex maioribus orbis terrarum linguis, sermo patrius in Unione Europaea latissime in usu.
Verbum Theodisci
[recensere | fontem recensere]Verbum Theodisci originem a verbo Germanico thioda 'populus' repetit, et in usum venit ad linguam gentium Germanicarum Europam mediam inhabitantium denotandam, quae Lingua Latina sive Romanicis non locutae sunt.
- qui Theutonica sive Teutisca lingua loquimur
- (Notker Balbulus, Gesta Karoli 1,10,24-25)
Regio in qua varietates linguae "Thiodisk" continuum dialectorum effecerunt primo diutschiu lant (pl. terrae Theodiscae), a saeculo decimo quinto Deutschland appellabatur.
Verbum forma Latina (Theodisce) primo anno 786 in relatione cuiusdam nuntii papalis nomine Gregorio Ostiensi invenitur, sed non liquet, an iam linguam Germaniae significet. Quod clarius esse videtur in libello anni 788, quo Tassilo III dux Bavariae in Dieta ad Angulisamum habita desertionis accusatus est: "quod theodisca lingua harisliz dicitur"; a Caroli Magni tempore quidem "theodisca lingua" erat publica linguae Franconicae antiquae appellatio. A saeculo octavo exeunti, saepius saepiusque ad linguam Germaniae denotandam adhibetur. Demum ab aevo Renascentiae etiam "lingua Germanica"[8] in usu venit.
Ab aliis linguis partim "theodisca" recepta est (Danice: tysk; Italiane: tedesco; et multae aliae linguae), partim autem varia Germaniae fortuna aliae appellationes in usu venerunt:
- A gente Saxonum: saksa (Estonice et Finnice)
- A verbo Slavico němьcь: niemiecki (Polonice), német (Hungarice) et multae aliae.
- A gente Alamannorum: Francogallice allemand, Arabice ألمانية (almāniyya) et multae aliae.
- A verbo Germano: Haec est appellatio recentior (temporis Renascentiae), quae per linguam Anglicam (German) in multas linguas transiit.
- Verba alia inveniuntur in linguis Balticis: In lingua Prussica (exstincta) miksiskāi, in linguis Lithuanica et Lettonica vokiečių sive vācu.
Varietates linguae Theodiscae
[recensere | fontem recensere]Ad linguae Theodiscae varietates pertinent lingua normata, quae ex dialectis Theodiscis altis profecta est et etiam Theodisca normata, Theodisca alta, Theodisca scribendi vel lingua Theodisca litterarum appellatur, altera ex parte multae dialecti, quae in dialectos Theodiscas altas et "Theodiscas humiles" (Theodisce Niederdeutsch) sive Saxonicas dividuntur ac lingua normata superteguntur.
Theodisca normata est lingua pluricentrica in varietatibus normatis imprimis Germaniae, Austriae et Helvetiae subsistens (cum linguae Theodiscae Tirolis Meridionalis, Belgicae, Lichtensteni ac Luxemburgi minus autonomiae sit). Verba varietatibus communia fundamentum linguae Theodiscae sunt, sed propriam varietatem non creant.
Nulli in Unione Europaea linguae plures sunt locutores et inter decem mundi linguas maximi momenti numeratur.[9]
Historia
[recensere | fontem recensere]Lingua Germanica seu Theodisca alta recens ex lingua Germanica alta mediae aetatis orta est, quae ipsa ex lingua Germanica alta antiqua orta erat.
Historia linguae Theodiscae (altae) saepe in quattuor gradus dividitur:
- 750–1050: Lingua Theodisca alta antiqua
- 1050–1350: Lingua Theodisca alta media
- ab anno 1350: Lingua Theodisca alta recens
- 1350–1650: Lingua Theodisca alta recens (antiquior)
- ab anno 1650: Lingua Theodisca alta recens (hodierna)
Lingua Theodisca alta et Lingua Saxonica
[recensere | fontem recensere]Lingua Theodisca in duas linguarum categorias divisa est, in dialectos Theodiscas altas et in dialectos linguae Saxonicae. Ad linguam Theodiscam altam omnes dialecti Germanicae occidentales in continente pertinent, quae Medio Aevo ineunti Consonantium mutatione Theodisca affectae sunt (Alemannica; Bavarica; Franconica orientalis, media, Rhenana; Theodisca media orientalis). Dialecti, quae hac consonantium mutatione non (sive paene) affectae sunt, Latine lingua Saxonica, Theodisce ab Aevo Novo ineunti Niederdeutsch ('Theodisca humilis sive inferior') nominantur.
Quod Germania mediaevalis in multa territoria diffissa erat, dialecti, quae partim valde inter se differebant, simul exstabant. Poetae aulici Theodiscae altae mediae (circa annum 1200) interdum verba ac proprietates dialectales fugisse videntur, ut quam plurimis locis intellegerentur. Lingua autem normata demum ab Medio Aevo exeunti progressa est.
Cum lingua normata plurimarum Europae civitatum e dialecto cuiusque earum capitis exiret, lingua Theodisca hodierna (normata) quaedam mixtura est dialectorum Theodiscae mediae ac superioris a Linea Benrathensi in meridiem versus et "Dachsprache" (lingua tectoria) multarum dialectorum fungitur.
In Germania septentrionali lingua Theodisca normata vernaculam linguam Saxonicam a Reformatione incipiens ex usu publico ac scholastico magna ex parte dimovit. Hansa florente lingua Saxonica fuerat lingua franca tota marium Germanici ac Baltici regione. Cum Nederlandia civitas libera facta esset, dialecti intestinae linguae Theodiscae resistere potuerunt, ex quibus lingua Batava orta est.
Bibliorum in linguam Theodiscam versio a Martino Luthero (1483–1546) facta maximi momenti erat ad dialectos Theodiscas altas aequandas, quia late diffusa linguae exemplari fungebatur. Iam sub annum 1350 quidem initia linguae transregionalis, quae pervestigatio scientifica linguam Theodiscam altam recentem maturam (Frühneuhochdeutsch) nominat, inveniuntur. Praecipue in regionibus Danuvio flumini adiacentibus haec dialectorum aequatio longe progressa erat.
Linguae Theodiscae altae incrementum (quoad linguam politam ac accuratam) saeculo decimo septimo maxima ex parte finem habuit. Saeculo duodevicesimo pristina consuetudo litteras inserendi, quae pronuntiationi nullo auxilio erant (kräfftig pro kräftig, hertzkranck pro herzkrank, Alterthum pro Altertum, etc.), abolita est, quo modus scribendi ex tunc paene mutatus ortus est.
Historia et mutatio phonologica
[recensere | fontem recensere]Historia linguae Theodiscae cum mutatione phonologica progreditur. Consonantium mutatio Germanica linguam Theodiscam (antiquam) a reliquis dialectis Germanicis occidentalibus separavit. Huic sonorum mutationi dialecti Saxonici non interfuerunt; itaque lingua Theodisca quoad consonantes a dialectis merdianis mediisque circumscripta est.[10]
Transitus a lingua Theodisca alta media in Theodiscam altam recentem maturam quoad phonemata praecipue a monophthongizatione et diphthongizatione notus est. Utrique est phaenomenon systematis vocalium. Cum diphthongizatio ab austro-orientali linguae regione exiens septentrionalis Saxonica ac austro-occidentalis Alemannica non interfuissent, monophthongizatio a regio linguae Theodiscae media egressa est.
Septentrio Saxonica et consonantibus et vocalibus in statu linguae antiquo permanet. Regio Alemannica austro-occidentalis tantum mutationibus vocalibus non interfuit, austro-orientalis Bavarica linguae Theodiscae diphthongizationem contulit, monophthongizationi autem non interfuit.
Aliarum linguarum effectus in lingua Theodisca
[recensere | fontem recensere]Lingua Theodisca, quippe quae media in Europa diffusa est, per saecula ab aliis linguis tacta est.
- Antiquitate Posteriori et Medio Aevo imprimis erat lingua Latina (una cum verbis e lingua Graeca oriundis), ex qua lingua Theodisca multa hauriebat. Abecedarium Latinum, orthographia verborum Graecorum (ph, th, ch, rh, y, sicut Athlet, Rhythmus), plurima verba sive ad sermonem cotidianum (fenestra > Fenster, murus > Mauer, vinum > Wein) et ecclesiasticum (missa > Messe, schola > Schule) sive ad alias vitae regiones pertinentia (processus > Prozess, facit > Fazit; per pedes, pro forma, contra leges) recepta sunt. Ad hoc veniunt numerosae versiones "mutuae": bene-ficium > Wohl-tat, im-pressio > Ein-druck; in eadem navi esse > im gleichen Boot sitzen, manus manum lavat > eine Hand wäscht die andere. Saepe verba Graeco-Latina notiones Theodiscas demoverunt: Arzt (< archiater), Mediziner (< medicus) et Doktor (< doctor) e.g. locum verborum Laachi et Bader suppleverunt.
- Postea lingua Francica magnam vim in linguam Theodiscam exercuit. Cum bello tricennali confecto multis in aulis Francice locuti sint et – secundum Voltarium[11] – lingua Theodisca non nisi ad milites ac equos alloquendos adhiberetur, multa verba Francica in linguam Theodiscam pervenerunt ut puta Boulevard (gestatio), Konfitüre (poma decocta), Trottoir (trames, viae margo).
- Etiam e linguis Slavicis (Grenze / confinium, Gurke / cucumis, Pistole / pistolium), e lingua Iudaeogermanica et Rotwelsch (meschugge / fatuus, Kaff / miser vicus, Schickse / meretricula, Schlamassel / miseria, Zoff / rixa) et lingua Arabica (Magazin / horreum, Tarif / formula, Kaffee / coffeum, Algebra etc.) verba recepta sunt, multo pauciora tamen.
- A saeculo vicesimo medio affectio linguae Anglicae increscebat, quod a quibusdam carpitur, praesertim cum satis synonymorum Theodiscorum adsit. Sunt etiam verba Anglica "fucata", quae dicuntur, ut puta Handy pro telephono gestabili (quod Anglice re vera mobile phone sive cell phone vocatur).
- Praeterea sunt numerosa verba variis ex linguis, quae rebus mercatura importatis accepta sunt, ut puta Ananas, Kaschu sive Cashew (Anacardium occidentale) et Maniok (Mandioca) ex lingua Tupi.
Normatio linguae Theodiscae
[recensere | fontem recensere]Cum creverit numerus eorum qui legere ac scribere possent, mutatio phonologica normationi[12] linguae cessit. Inter grammaticos saeculi duodevicesimi maximi momenti Ioannes Christophorus Adelung numeratur, qui anno 1781 lexicon edidit. Iacobus et Gulielmus Grimm anno 1858 thesaurum linguae Theodiscae coeperunt, qui anno 1961 perfectus est, ex tunc autem retractatur.
Orthographia theodisca alta saeculo undevicesimo magis magisque normata est. Conradus Duden anno 1880 Orthographicum linguae Theodiscae lexicon ("Orthographischen Wörterbuch der deutschen Sprache") publicavit, quod anno 1901 paucis mutatis fundamentum orthographiae publicae declarata est.[13] Tamen non ab omnibus neque ubique respectum est: Erant – et sunt - alia lexica in variis linguae Theodiscae regionibus,[14] quae inter alia orthographia (Latine biscoctum: Keeks, Cakes, Kakes, hodie Keks), usu verborum regionalium (Latine lanius: Fleischer, Fleischhauer, Fleischhacker, hodie 'Fleischer', 'Metzger', 'Fleischhauer', 'Fleischhacker') ac tractatione nominum propriorum (Göthe pro Goethe, Bismark pro Bismarck) differunt.
Vicipaedia Theodisca copiosum dictionariorum indicem praebet, vide Liste bedeutender Wörterbücher.
Annis 1996, 2004, et 2006, orthographia Theodisca alta renovata est, multis dissentientibus.
Aliter ac lingua Theodisca alta lingua Saxonica normata non est, ab anno 1956 autem Regulae linguae Saxonicae scribendae ("Regeln für die plattdeutsche Rechtschreibung") Hamburgi editae et lexicon a Ioanne Saß compositum multum ad linguam normandam valent.
Conlocatio loquentium
[recensere | fontem recensere]Lingua Theodisca est lingua publica Germaniae, Austriae, Helvetiae, Lichtensteni, et Tirolis Meridionalis (regionis usque ad primum bellum mundanum Austriacae, nunc Italicae), sed etiam in Belgia orientali, Nederlandia, Luxemburgo, Dania, Alsatia (in Francia) nec non in variis Europae orientalis regionibus (Russiae, Poloniae, Hungariae et Romaniae) late diffusa est. Praeterea est una e linguis gentiliciis Namibiae. Ex omnibus linguis Europaeis, haec est fere maxime in mundo divulgata post linguas Hispanicam, Anglicam, Lusitanicam, et Russicam.[15].
Ceterum est publica Custodum Helveticum in Civitate Vaticana lingua, quod milites ex Helvetia orti sunt.[16] Etiam multi sunt, qui Theodisce loquantur in Brasilia, Argentina, Chilia, Mexico, Civitatibus Foederatis Americae, Canada.
Linguae Theodiscae in orbe terrarum diffusio numero loquentium addito[17]
[recensere | fontem recensere]- Africa Australis 300000–500000 (decies centena milia hominum origine Germana)
- Argentinia 330000–350000 (circiter 1.5 decies centena milia hominum origine Germana)
- Australia circiter 78000 incolarum domi Theodisce loquuntur, forsitan 200000 lingua Theodisca materna est; usque ad 2 decies centena milia hominum origine Germana (multi eorum circa Adelhaidem, sed etiam in Terra Reginae)
- Austria 7.57 decies centena milia (Theodisca est lingua publica una cum aliis linguis minoritariis.)
- Belgica 78 000 (imprimis in Belgica orientali; lingua Theodisca est lingua publica una cum Lingua Batava et Lingua Francica.)
- Brasilia 850 000–900 000 (circiter 3-5 decies centena milia hominum origine Germana)
- Britanniarum Regnum 230 000 [18]
- Canada 438 000 [19]
- Cechia 30 000 (imprimis reliqui eorum Germanorum, qui ante annum 1945 in Bohemia Moraviaque habitaverunt)
- Chilia 20 000
- Chirgisia 20 000
- Civitates Foederatae Americae 1.1 decies centena milia[20]
- Croatia 3013 [21]
- Dania 20000 (in Slesvico septentrionali), pars etiam lingua Saxonica loquuntur, duae partes autem dialecto nomine Sønderjysk utuntur)
- Estonia circa 2000
- Francia: 1.2 decies centena milia, imprimis im Alsatia et Lotharingia boreo-orientali
- Germania circiter 76–77 decies centena milia hominum, quibus Theodisca est lingua materna; Theodisca est lingua publica.
- Graecia 45 000 [22]
- Helvetia 5 decies centena milia (67 % incolarum Helvetiae; Theodisca est lingua publica una cum lingua Francica, lingua Italiana et lingua Raetoromanica)
- Hibernia 100 000 [23]
- Hispania 100 000 (ex iis 60 000 in insulis Baliaribus)
- Hungaria 35 000–200 000
- Italia 333 000 (circiter 67 % incolarum Bauzani provinciae liberae sunt linguae Theodiscae; ibi Theodisca est lingua publica una cum lingua Italiana et lingua Ladina)
- Israel 200 000 [24] (vide etiam: Lingua Iudaeogermanica)
- Kazachstania 358000
- Lettonia circa 3000
- Lichtenstenum 35 365 (Theodisca est lingua publica.)
- Lithuania circa 3000, imprimis in regione Memelae
- Luxemburgum 474 000 (Theodisca est lingua publica una cum Lingua Luxemburgica et Lingua Francica)
- Mexicum 80 000–90 000
- Namibia 30000
- Nederlandia circa 386 000 Germanorum, qui in Nederlandia vivunt
- Paraquaria 166 000[25]
- Polonia 150 000 (imprimis reliqui eorum Germanorum, qui ante annum 1945 in Silesia habitaverunt; lingua Theodisca est lingua minoritaria agnita)
- Respublica Dominicana 30 000 [26]
- Romania 45 000
- Russia: 75 000 in parte Europaea, 767 300 in Sibiria
- Serbia 5000
- Slovacia 5500
- Slovenia 1628[27]
- Thailandia 25 000[28]
- Turcia 25 000
- Ucraina 35 000
Numeri in tabula maxima ex parte aestimati sunt, cum numerus exactus inveniri non possit.
Lingua Theodisca in Unione Europaea
[recensere | fontem recensere]Lingua Theodisca una ex viginti tribus linguis publicis et aeque atque Anglica Francicaque lingua agendi Unionis Europaeae est. Theodisca est lingua, qua plurimi incolae Unionis Europaeae patrio sermone utuntur; omnium, qui linguis maximis loqui sciunt, vix pauciores Theodisce quam Anglice loquuntur et multo plures quam Francice.
Linguae studium
[recensere | fontem recensere]Saeculo undevicesimo vicesimoque, lingua Theodisca fuit internationalis medicinae, chemiae, physicae, et philosophiae sermo. Eo tempore, in Asia Orientali (in Iaponia) iuxta Latinam lingua Theodisca in thematibus sanitatis pertinentibus multi usi sunt. Praeterea, lingua Theodisca in multis civitatibus docetur. Maxime in Nederlandia, Flandria, Scandinavia, Russia, Slovenia, Croatia, Polonia, et Iaponia docetur, sed etiam in Helvetia Romana, Serbia, Monte Nigro, Hungaria, Slovacia, Bohemia, Macedonia Septentrionalis, et Bulgaria. In multis civitatibus, ubi lingua Hispanica praecipue docebatur, lingua Theodisca nunc iam passim docetur. Aliter autem (e.g. in Francogallia et Civitatibus Foederatis), lingua Theodisca nihilominus nondum amplissime docetur.
Praemia Nobeliana pro litteris lingua Theodisca scriptis
[recensere | fontem recensere]- Theodorus Mommsen (1902)
- Rudolphus Christophorus Eucken (1908)
- Paulus Heyse (1910)
- Gerardus Hauptmann (1912)
- Carolus Spitteler (1919)
- Thomas Mann (1929)
- Hermannus Hesse (1946)
- Nelly Sachs (1966) (cum Samuele Iosepho Agnon)
- Henricus Böll (1972)
- Elias Canetti (1981)
- Gunterius Grass (1999)
- Elfrieda Jelinek (2004)
- Herta Müller (2009)
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Duden: Das Aussprachewörterbuch (7a ed.). 2015. pp. 306, 49f..
- ↑ Thomas Marten, Fritz Joachim Sauer (Ed.): Länderkunde Deutschland, Österreich und Schweiz (mit Liechtenstein) im Querschnitt. Inform-Verlag, Berolini 2005, ISBN 3-9805843-1-3, p. 7.
- ↑ M. Paul Lewis: Ethnologue: Languages of the World. Ethnologue and bibliography information on German, Standard
- ↑ Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 312. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
- ↑ Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 27r-44v; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 212-215.
- ↑ Lewis, M. Paul, ed. (2009) (16 ed.). Dallasiae in Texia: SIL International.
- ↑ Marten, Thomas; Sauer, Fritz Joachim, eds. (2005). Länderkunde - Deutschland, Österreich, Schweiz und Liechtenstein im Querschnitt. Berolini: Inform-Verlag. p. 7. ISBN 3980584313.
- ↑ Appellatione lingua Germanica praeterea unaquaeque lingua orta e lingua Germanorum antiquorum nominatur. Omni huic familiae omnino decem linguae attribuuntur, quas magnas linguas Germanicas appellare solemus. Quarum linguam Anglicam pro numero loquentium facile principem esse constat. Sed etiam linguae, quae aliquando post ex his magnis profectae sunt, Germanicae et sunt et dicuntur.
- ↑ George Weber, Top Languages: The World's 10 Most Influential Languages, apud situm andaman.org.
- ↑ Fausto Cercignani, The Consonants of German: Synchrony and Diachrony (Mediolani: Cisalpino, 1979).
- ↑ Deutsche Sprachgeschichte, PDF[nexus deficit].
- ↑ Ad notionem vide disputationem
- ↑ Hodie Duden es domus editoria multa ad linguam Theodiscam spectantia praebens, vide Duden.
- ↑ Ut puta in Austria: Anno 1904 lexicon "Regeln für die deutsche Rechtschreibung nebst Wörterverzeichnis – Ausgabe mit einheitlichen Schreibweisen" editum est, anno 1951 "Österreichisches Wörterbuch2, quod normas linguae Theodiscae in Austria constituit ac nunc (2011) editione 41. gaudet.
- ↑ Commentarium Vicipaediae Anglicae de linguis maxime locutis..
- ↑ Commentarium Vicipaediae Anglicae de custodibus Helveticis; vide etiam Nexus externus Vaticani de de custodibus Helveticis.
- ↑ Index ex Verbreitung der deutschen Sprache weltweit sumptus est.
- ↑ Fons: www.sueddeutsche.de, 20 Octobris 2006.
- ↑ Fons: Magistratus Canadae statisticus, Population by mother tongue, by province and territory (2006 Census) Anglice.
- ↑ www.census.gov U.S. Census Bureau, Statistical Abstract of the United States: 2006, Table 47. (2003) PDF (1,87 MB), Anglice.
- ↑ www.dzs.hr Census anni 2001.
- ↑ Fons: Ministerium rerum externarum.
- ↑ Fons: www.deutsch-iren.de.
- ↑ "Ethnologue report for Israel," apud situm ethnologue.com (Anglice).
- ↑ "Languages of Paraguay," apud situm ethnologue.com (Anglice).
- ↑ Secundum www.spiegel.de.
- ↑ www.stat.si Census 2002.
- ↑ Fons: WDR 2007.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Beck, Heinrich, et al., eds. 2004. Zur Geschichte der Gleichung "germanisch-deutsch." Berolini: Walter de Gruyter.
- Cercignani, Fausto. 1979. The Consonants of German: Synchrony and Diachrony. Mediolani: Cisalpino.
- Clyne, Michael. 1995. The German Language in a Changing Europe. ISBN 0-521-49970-4.
- Crume, George O. (1904) 1922. A Grammar of the German Language.
- Fox, Anthony. 2005. The Structure of German. ISBN 0-19-927399-5.
- Lockwood, W. B. 1987. German Today: The Advanced Learner's Guide. ISBN 0-19-815850-5.
- Sanders, Ruth H. 2010. German: Biography of a Language. Oxoniae: Oxford University Press.
- Grammatica
- Teutsch Grammatick oder Sprach-Kunst. Certissima ratio discendae, augendae, ornandae, propagandae conseruandaeq; linguae Alemanorum siue Germanorum, grammaticis regulis et exemplis comprehensa & conscripta: per Laurentium Albertum. Augustae Vindelicorum, 1573.
- Underricht der Hoch-Teutschen Spraach: Grammatica seu institutio verae germanicae linguae ... . Cum D. Ioan. Sturmij sententia, de cognitione & exercitatione linguarum nostri saeculi. Alberto Oelingero argent. Argentorati, excudebat Nicolaus Vvyriot, 1574.
- Grammatica germanicae linguae ex optimis quibusq; Autoribus collecta Opera & studio. M. Iohannis Claij Hertzber. Hac editione ab ipso Autore correcta & multis in locis emendata. Lipsiae, 1592.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Theodisca et Latina
- Dictionarium Latino-Theodiscum et Theodisco-Latinum
- Lexica Theodisca nonnulla (Theodisce)
- Linguae Theodiscae Thesaurus apud situm visuellesynonyme.com
- Fontes generales
- Verein Deutsche Sprache
- Goethe-Institut vel Institutum Goetheanum, apud situm goethe.de
- "German 101", situs quibus linguam Theodiscam discere volunt dicatus (Anglice)
- Cursus interretialis linguae Theodiscae, apud situm deutsched.com (Anglice)
- "German phrasebook", apud situm Wikivoyage.org (Anglice)
- "Free German Language Course", apud situm populearn.com (Anglice)
- Dictionaria Theodisca-Anglica, Theodisca-Francogallica, Theodisca-Hispanica, Theodisca-Italica, Theodisca-Sinica et Theodisca-Russica, apud situm leo.org
- Deutsch lernen online
Maiores linguae novissimae |
Batava Capitensis · Danica · Batava · Anglica · Theodisca · Norvegica · Suecica · Iudaeogermanica |
---|---|
Minores linguae novissimae | |
Extinctae linguae |
Anglosaxonica · Burgundica · Crimaeo-Gothica · Francica · Gutnica antiqua · Gothica · Langobarda · Nordica antiqua · Noroena · Protonordica · Saxonica antiqua · Vandalica |
Regionaliter recognitae linguae Germanicae |
Bavarica · Limburgica · Saxonica · Saterlandiofrisiana v. Septentriofrisiana · Germano-Scotica · Ulsterica |