[go: up one dir, main page]

Jump to content

Asteroides

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
Metu impulsuum asteroidum inducti quidam astronomi illorum gyros scrutantur. Praeterea eorum proprietates physicales dant nobis spem aliquando cognoscendi unde systema solaris ortum sit.

Asteroides (-is, m.) vel planetoides est corpus caeleste parvum solidumque quod gyrum ellipticum circum stellam agit. Nonnulli astronomi nomen planetoidis malunt, quod hoc nomine illa corpora melius describantur. Unio Astronomica Internationalis, societas quae inter civitates regulas et appellationes astronomiae moderatur, corpus minus anteponit omnibus corporibus solidis nisi cometis quae gravitate in orbitas suas non dominantur.

Asteroides materia protoplanetaria ab origine systematis solaris relicta esse putantur quae in planetas iniecta non est. Nonnulli asteroides ipsi etiam satellites habent. Asteroides stricto sensu sunt tantuli, ut sua gravitate non in formam sphaericam redigantur. Maxima parte orbitae asteroidum in nostro systemate solari per cingulum asteroidum currunt inter planetas Martem et Iovem.

Asteroides appellatio est ad verbum Graecum q.e. ἀστεροειδής 'stellae similis' adcommodata, nam ἀστήρ 'stellam' significat et -ειδής similitudinem. Itaque planetoides ad 'planetae similitudinem' refertur.

Comparatio magnitudinum Vestae, Cereris Lunaeque. Maiores asteroides sicut Ceres planetulae appellantur.

Appellationem asteroidis astronomus Gulielmus Herschel finxit quia asteroides primi quos invenerunt similes stellarum visi sunt (illo tempore planetae noti speciem disci habebant). Definitio asteroidis adhuc non est accurata. Nomen planetula (parvus planeta) potius ad corpora maiora sicut Plutonem pertinet. Sunt qui putent nomen asteroidis omnino ad planetoides non esse aptum.

Asteroides magnitudine in classes dividuntur. Corpora maiora quam quingenta metra asteroides, minora meteoroides appellantur. Haec distinctio firma est quod asteroides tanta magnitudine praediti sunt ut, si in atmosphaeram Terrae intrent, aliquid eorum restet terramque percutiat. Meteoroides contra tam parvi sunt, ut atmosphaeram ingressi in gasa ignemque dissolvantur. Ergo licet appellare asteroides omnia corpora caelestia solida ordinis solaris quae maiora quam meteoroides et minora quam planetae vel planetulae sunt quaeque ex lapide vel metallis consistunt. At Unio Astronomica Internationalis (UAI) nomen asteroidis non accipit eosque parva systematis solaris corpora nominat.

Ordo solaris

[recensere | fontem recensere]

Multa horum corporum in ordine solari nostro iam inventa sunt. Numerus asteroidum aliquot decies centena milia esse aestimatur. 5 Augusti 2004 orbitae 85 117 asteroidum ita notae sunt ut numerum publicum habeant. Ex eis 11 559 etiam nomen publicum habent.

Asteroides maximus est 1 Ceres, quae diametrum inter 900 et 1000 km habet quaeque in numero planetularum habetur. Alii magni asteroides 2 Pallas et 4 Vesta sunt; uterque diametrum circiter 500 km habet.

Asteroides notissimi

[recensere | fontem recensere]
Familiae asteroidum in systemate solari interiore. Cingulus asteroidum principalis (albo colore depictus) est inter orbitas Iovis et Martii. Familiae Graecorum et Troianorum (viridi colore depictae) existunt ad duo puncta Lagrangiana L4 et L5 Iovis. Inter orbitam Iovis et cingulum principalem est familia Hildae (fusco colore depictae) cum orbitis prope puncta Lagrangiana L1, L2, L4 et L5 Iovis.

Vide etiam Index Asteroidum

Descriptio classium

[recensere | fontem recensere]

Ex proprietatibus orbitarum et spectris lucis solaris, quam repercutiunt, asteroides in varia genera dinoscuntur.

Genera et familiae orbitales

[recensere | fontem recensere]

Ex proprietatibus orbitarum asteroides divisi sunt in genera et familias. Solent nominari a sodale illius generis primum invento. Genera manus laxae sunt, cum familiae strictiores sint (eventus sunt dissolutionis calamitosae magni parentis asteroidalis).

Genera secundum spectra prismatica

[recensere | fontem recensere]
951 Gaspra, asteroides primus imagine e propinquo captus (nempe ab Exploratorio Galilaeo).

Anno 1975, Clar R. Chapman, David Morrison, et Ben Zellner systemata secundum colores, repercussionem lucis, et formam spectri prismatici creaverunt. Has proprietates congruere cum compositione materiae superficiei asteroidis putantur. In principio solum tria genera asteroidum fuerunt:

  • Asteroides generis C: corpora carbonaria, 75% asteroidum notorum
  • Asteroides generis S: corpora silicaria, 17% asteroidum notorum
  • Asteroides generis M: corpora metallica, maior pars aliorum asteroidum

Ex quo tempore varia genera ad hunc indicem accesserunt neque accedere adhuc desierunt quod planetae magis magisque investigari possunt. Alia genera asteroidum sunt A, B, E, F, G, P, Q, R. T, V.

Nota bene: summa asteroidum notorum in generibus spectralibus non necessarie cum summa vera planetularum illius generis convenit, quia quaedam genera facilius quam alia discerni possunt.

In principio nomina generibus spectralibus ex asteroidum compositione opinata assignabantur:

  • C - carbonarius
  • S - silicarius
  • M - metallicus

Ob eam rem magna confusio facta est. Genus spectralis asteroidum non necessarie quandam compositionem indicat. Asteroides, quorum genera spectralia differunt, etiam ex materiis inaequalibus consistere putari possunt. Asteroides autem ad idem genus pertinentes eandem compositionem habere non debent. Adhuc periti novum systema generum spectralium determinare non poterant. Itaque istud systema etiam nunc in usu est.

Taxinomina a Tholen introducta

[recensere | fontem recensere]

Taxinomia a David J. Tholen anno 1984 introducta hodie maxime adhibetur. Haec taxinomia spectris largae fasciae (inter 0.31μm et 1.06μm) revisendis (mensionibus albedinis adhibitis) annis 1980 per Eight-Color Asteroid Survey (ECAS) (= Revisio asteroidum octo coloribus) obtenta est. Initio in 978 asteroidibus innixa erat.

Taxinomina SMASS dicta

[recensere | fontem recensere]

Est taxinomia recentior a Schelte J. Bus et Richard P. Binzel anno 2002 introducta, in Small Main-Belt Asteroid Spectroscopic Survey (SMASS) (= Revisio spectroscopica asteroidum angustae fasciae) 1447 asteroidum innixa.

De inventione asteroidum

[recensere | fontem recensere]
In imagine, asteroides 2004 FH est punctum centrale quod per telescopium sequimur; corpus ardens quod trans imaginem celeriter fugit est satelles artificialis terrestris.

Primus asteroides Kalendis Ianuariis 1801 ab Iosepho Piazzi uranoscopo? Italico forte inventus est: 1 Ceres. Annis posteris tres asteroides: 2 Pallas (1802), 3 Iuno (1804) 4 Vestaque (1807). Post Vestam inventam, diu nulli planetoides inventi sunt. Ob eam rem omnia corpora illius generis nota esse putabantur, et maxima pars astronomorum desisterat de hac investigatione.

Quidam autem astronomus Germanus, Carolus Ludovicus Hencke, in investigatione perseveravit. Anno 1845, quintum asteroidem, 5 Astraeam, et duobus annis post etiam 6 Hebe repperit. Deinde alii uranoscopi se iunxerunt ad investigationem ut quotannis (praeter annum 1945 ob secundum bellum mundanum) saltem unus asteroides novus reperiretur.

Die 22 Decembris 1891, Maximilianus Wolf 332 Brucia, primum planetulam rationibus photographicis utens. Asteroides in imaginibus photographicis diuturni temporis expositionis sub forma linearum apparent. Hic modus investigandi numerum inventionum planetoidum per annum significanter auxit. Wolf ipse 248 asteroides invenit. Uno tamen saeculo post, solum pauca milia asteroidum nota sunt; id est asteroides agnoti, numerati, nominati.

Ex anno 1998, maxima pars asteroidum a systematibus automatariis reperti sunt. Greges illis systematibus utentes sunt e. g.:

  • LINEAR ("Lincoln Near-Earth Asteroid Research")
  • NEAT ("Near-Earth Asteroid Tracking")
  • Spacewatch
  • LONEOS ("Lowell Observatory Near-Earth Object Search")
  • Catalina Sky Survey
  • CINEOS ("Campo Imperatore Near-Earth Objects Survey")
  • Japanese Spaceguard Association
  • Asiago-DLR Asteroid Survey

LINEAR plus quam 40 500 asteroides (mense Maio 2004) invenit. Machina quaedam automataria 2701 asteroides in vicinitate Terrae invenit, ex quibus plus quam 600 diametrum unius chiliometri habent.

Anno 2003, novum genus asteroidum inventum est: asteroides apoheles. Illi sunt quorum orbitae omnino intra orbitam Terrae sitae sunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Systema Solare nostrum
SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.


  1. Quae nunc in numero planetularum a nonnullis habetur.