[go: up one dir, main page]

Jump to content

Capsicum annuum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Capsicum annuum

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Capsicum 
Species : C. annuum 
Capsicum annuum 
L.  

Capsicum annuum (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species plantarum florentium familiae Solanacearum in America Media sponte crescens. Hominibus grata et in medicina utilis est propter fructus, gustu aliquarum varietatum mitiore sed multarum pungente. Propter hoc per mundum fere totum sub climatibus temperatis tropicisque colitur. Vestigia Capsici annui non iam domesticati, inter alimenta humana annis inter 9000 et 7000 a.p. deposita, in spelunca Romero et spelunca Coxcatlán medii Mexici reperta sunt. Tardius in eadem fere regione haec species domesticatam esse censetur.

Varietates quarum fructus saporem pungentem vel calidum habent, tam huius speciei quam hybridarum aliarumque specierum generis Capsici, omnes sub appellatione generali "capsici" describi solent. Illae varietates C. annui, quibus sapor non pungens sed dulcis sit, a productoribus comestoribusque nomine speciali in pluribus linguis distinguuntur: Latine "capsicum dulce" appellantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Si plus cognoscere vis, vide etiam Capsicum#Bibliographia.
Eruditio
  • Jean Andrews, Peppers: the domesticated capsicums, ed. secunda. Austinopoli: University of Texas Press, 1995.
  • Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) (Latine) vol. 1 pp. 188–189.
  • Vincent M. Russo, ed., Peppers: Botany, Production and Uses. Wallingford: CAB International, 2012 (Paginae selectae apud Google Books)
De origine et domesticatione
De singulis regionibus
De re medica et diaetetica

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Capsicum annuum spectant.
Vide "Capsicum annuum" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database