227 a.C.n.
Appearance
Annus 227 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
- Res novae Spartae : rex Cleomenes III collegam in regno Archidamum atque ephoros illius anni necari iubet ; qui magistratus in posterum aboletur. Reliqui adversarii exsilio puniuntur. Ita tyrannus Spartae brevi fit. Tunc mutationes magni momenti in civitatem introducit : multos perioecos (περιοικοι), id est homines liberos qui oppida alia quam Spartam in Laconia incolebant, civitate Lacedaemonia donavit. Etenim iamdudum paucitate pleno iure civium laborabat civitas haec : tunc quidem multiplicati sunt.
- Incipit bellum Cleomenicum dictum : rex Spartae Cleomenes III Foedus Achaicum proelio apud montem Lycaeum primum vincit atque iterum apud Ladokeia in finibus Megalopolitanorum.
Nati
Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui
- Lydiadas, qui per aliquod tempus fuerat tyrannus Megalopolitarum atque postquam tyrannidem abdicavit strategus Foederis Achaici ter electus est.