W
littera abecedarii Latini canonici
W ("u duplex" appellanda) est vicesima secunda littera abecedarii sive alphabeti Latini canonici.
Abbreviationes
- W {abbrev.} = Wattium, Wolframium
Historia
W non est littera origine Latina. Creata est ut transcriberentur soni linguarum Germanicarum (exempli gratia antiquarum Francicae et Anglicae).
Ita, Gregorius Turonensis nobis narrat originem litterae "w": Addit [Chilpericus rex Francorum] autem et litteras litteris nostris, id est w, sicut Graeci habent [...] (G.T. Decem Libri Historiarum, IV.44)
Olim scriptus est "VV", Angli igitur nominant id [dʌbl-jū], qui dicit 'double u', id est "U duplicatum".
Nexus interni
Nexus externi
- Michael Everson, The Alphabets of Europe
Vicimedia Communia plura habent quae ad W spectant. |
Vide W in Victionario. |