Vulcanus (deus)
Vulcanus est deus Romanus ignis omnis generis tam benefici quam periculosi.[1]. At si Vesta igni domestico in foco praeerat Vulcanus ignis naturalis erat fulgure aut sole accensus: ob incendiorum metum eius templa extra urbes aedificabantur[2]. Nihilominus[3] antiquissima ara Volcano sub dio dicata in angulo Fori Romani Volcanal[4] vel Area Volcani appellabatur. Praeterea unus e duodecim deis erat quibus flamen minor deditus erat. Etymologia nominis adhuc ignota est[5]
In mythologia Graeco deo Hephaesto adsimulabatur, qui deus fabrorum erat et metallurgiae. Quocirca saepe laborans in camino cum malleo ferrario repraesentabatur. [6]
De cultu Romano
recenserePost proelia Romani saepe arma victorum deo Volcano consecrabant[7]: etenim deus ignis omnia vorantis atque simul purgantis erat[8]. Romae vero incendiorum arcendorum causa colebatur Vulcanalibus quae die 23 Augusti celebrabantur cum calor aestatis maximus est et saepe incendium frumentis in granariis conditis minatur[9]. Vulcanum placare volebant parvis animalibus in ignem coniciendis, sese redimendi, ut videtur, causa[10]. Quae fiebant in Volcanali prope comitium. Postea imperator Domitianus, ex voto post incendium Neroni attributum suscepto, novam aream Vulcano dedicavit ubi praetor populi Romani ad hanc provinciam sorte designatus vitulo rubeo et verre Volcanalibus sacrificaturus erat[11]. Ultimo Vulcanus Soli adsimulabatur atque aetate qua Christiani iam dominabantur pagani illo die vestes in sole suspendebant quorum stultitiam increpabat Paulinus Nolanus[12].
Duae apparitrices Volcani per eruditos qui sacerdotales libros excerpserunt nobis notae sunt: Maia et Stata Mater e quibus altera vim et spatium incendii auget (Maia ex maius)[13], altera sistit[14].
Mythologia Graeca
recensereFabulae Graecae ad Hephaestum pertinentes Romam a poetis introductae et Volcano adsignatae sunt. Exempli gratia ut in Iliade rogante Thetide Hephaestos, ut qui fabrorum deus erat et ipse faber eximius, arma Achillis fabricabatur et ornabat, sic ad Homeri imitationem in Aeneide rogante Venere arma Aeneae fabricabatur Volcanus. Iam tertio saeculo a.C.n. in coloniae Aeserniae monetarii, qui metallurgiae operarii erant, caput dei pileatum cum forcipe et titulo VOLCANOM in nummis expresserant.
De natali
recensereQuaedam fabula dicit Vulcanum natum esse ubi Iuno irata est cum Iove quod Athenam sine ea gignit. Iuno a Gaea (Matre Terrae) precatur ut eam sinat filium sine Iove habere. Iuno Vulcanum gignit et ubi suum deformitam invenit, praesertim ubi Athenae composuit, de Monte Olympo eum deicit. Vulcanus cadet totam diem et ubi terram contingit, formidulose debilis factus sit.
De matrimonio
recensereVulcanus Venerem uxorem ducit et quandocumque eam eum decipere, irascitur et Montem Aetnam in Sicilia erumpere efficit, super suo camino.
Notae
recensere- ↑ Georgius Dumézil (1996) [1966]. Archaic Roman Religion: Volume One. trans. Philip Krapp. Baltimore: Johns Hopkins University Press. pp. 320–321. ISBN 0-8018-5482-2 (hbk.); ISBN 0-8018-5480-6 (pbk.)
- ↑ Vitruvius, De architectura I.7.1.
- ↑ Qui tamen locus extra vetustissimum pomerium situs videtur.
- ↑ Plinius Maior XVI.236.
- ↑ Ernout et Meillet, in Dictionnaire étymologique de la langue latine originem Etruscam non excludunt. Georgius Dumézil (1975) pp.73-6 varias coniecturas recenset.
- ↑ Corbishley, Mike "Ancient Rome" Warwick Press 1986 Toronto.
- ↑ Titus Livius I.37.5 ; XXX.6.9 ; XLI.12.6. Servius, Ad Aeneidem VIII.561-2. Et in devotione Titus Livius VIII.10.13.
- ↑ Plautus, Epidicus 673-4: Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius: quaqua tangit, omne amburit...
- ↑ Georgius Dumézil (1975).
- ↑ Varro, Lingua Latina VI.20: Volcanalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se in ignem animalia mittit.
- ↑ CIL 6, 826
- ↑ Poema ultimum 138-9. Ilona Opelt (1970).
- ↑ Aulus Gellius XIII.23.2. Dumézil (1975) pp.66-7.
- ↑ Festus grammaticus, De verborum significatu sub verbo Stata Mater.
Plura legere si cupis
recensere- Gérard Capdeville, Volcanvs. Recherches comparatistes sur les origines du culte de Vulcain, Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome, 1995 (288) Recensio critica
- Georgius Dumézil, "Le feu dévorant: Volcanalia" in Fêtes romaines d'été et d'automne ; suivi de Dix questions romaines, Gallimard, 1975: 61-77. Recensio critica Altera recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Marie-Thérèse Raepsaet-Charlier "Les sanctuaires de Vulcain en Gaule narbonnaise d’après le modèle romain (Narbonne, Die)", Revue archéologique de Narbonnaise, 2017: 453-466
- H. J. Rose, "The Cult of Volkanus at Rome", The Journal of Roman Studies, 1933: 46-63
Nexus externi
recensere- Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulcanum pertinent