Cechia
Cechia[1] (Bohemice Česko), rite res publica Bohemica[2] (Česká republika), est civitas sui iuris in Media Europa sita, a septentrionibus atque oriente Poloniae, ab occasu solis ac septentrionibus Germaniae, a meridie Austriae, ab oriente sole Slovaciae finitima. Civitas uno nomine rato ac firmo nuncupari nequit, quippe quae ex tribus terris historicis, quae sunt Bohemia, Moravia, Silesia, constet, atque ab anno 1918 usque ad annum 1992 pars Cechoslovaciae fuerit. Praga, huius civitatis caput atque urbs maxima, pulchritudine apud exteras gentes adeo innotuit ut quotannis permultos advenas alliceret.
Territoria finitima: Slovacia, Polonia, Germania, Austria
Locus: 50°0′0″N 15°0′0″E
Caput: Praga
Gestio
Princeps: Petrus Pavel
Praefectus: Petrus Fiala
Consilium: Parlamentum rei publicae Bohemicae
Iudicium: Supreme Court of the Czech Republic, Supreme Administrative Court of the Czech Republic, Constitutional Court of the Czech Republic
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Cechia haec civitatum foedera subscripsit:
- Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali (ab anno 1999)
- Unio Europaea (ab anno 2004)
- Consociatio Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum (ab anno 1995)
- Syndicatus Mercaturae Mundanae (ab anno 1993)
- Consilium Europae (ab anno 2004)
- Circulus Felicis Lacus
Proelio Amantiae anno 1526 commisso, terrae Coronae regni Bohemiae partim, ut in Moravia vel Silesia, acceperunt, partim vero, ut in Bohemia, regem ex stirpe Habsburgensium libere creaverunt. Quo facto iam inde ab illo anno persona regis cum Austria et Hungaria coniunctae una cum aliis civitatibus quasi fundamentum fuerunt eorum, quae post aliquot saecula orta sunt, Imperii Austriaci et Austro-Hungarici.
Cum imperium, finito primo bello mundano, collapsum esset, libera res publica Cechoslovaca anno 1918 creata est quae populos Cechorum Slovacorumque et 3 000 000 Germanos[3] iungeret; quae quidem inter secundum bellum mundanum a nazistis occupata in eiusdem belli fine denuo restituta est. At anno 1948, subitanea rerum conversio Cechoslovaciam cum factionis Sovieticae civitatibus iunxit. Anno 1968, dum de re publica necnon oeconomica regenda dissensio crescit, conatus regimen communisticum reformandi, qui ver Pragense appellantur, pacti Varsoviensis exercituum invasione oppressi sunt. Postquam anno 1989 regimen communisticum corruit, Kalendis Ianuariis anni 1993 civitas in duas civitates separatas, Cechiam et Slovaciam pacifice est divisa.
Res publica Bohemica est libera res res publica, in qua complures sunt factiones, democratica et parlamentaria, cuius dux gubernationis est primus minister et cuius dux civitatis est praeses.
Toponymia
recensereRes Publica Bohemica est nomen quo multae magni momenti societates et rei publicae ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatum. Nomen vero Czechia sive Cechia (ex verbo Čechy, id est appellatio Bohemiae in lingua Bohemica), quod eandem significationem in lingua Latina habebat ut Bohemia, quo autem saepius poetice utebantur, etiam in usu est.
Aetate quae media dicitur, Carolo IV, S.R.I. imperatore, Regnum Bohemiae et Marchionatus Moraviae et Principatus Silesiae et Lusatia Inferior et Lusatia Superior et Palatinatus Superior (Nova Bohemia dictus) et Egra et Luxemburgia unius foederis partes factae sunt, quod foedus "Corona Regni Bohemiae" usque ad initium saeculi vicensimi appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras maximi momenti erat; Moravia, Silesia, etc. tamen civitates liberae erant, non ipsius Bohemiae, sed Coronae Regni Bohemiae partes ipsi Coronae feudali sive clientelae vinculo subiunctae. Medio aevo Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris (Bohemia, Moravia, et Silesia, cuius pars maior nunc ad Poloniam pertinet) constabat. Bohemia a Slavis illius regionis Čechy usque ad hanc nostram aetatem vocatur; rarissime vero synonymum Česko usurpabatur. Humanistae autem Bohemici e stirpe Slavica prognati cum terram suam nomine vernaculo nuncupare vellent, nomen Czechia excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes diversis inter se modis scribitur, qua re non solum vox Czechia, quae antiquissima habetur, sed etiam Cechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia inveniri queunt.
Postquam saeculo undevicensimo Slavi Bohemi Moravique gentem unam constituerunt, terras suas (et Slovaciam) anno 1918 in Cechoslovaciam coagmentaverunt, Theodiscos anno 1945 expulerunt et praesertim postquam Slovacia et Cechia anno 1993 duae civitates liberae factae sunt, nomen Česko ex oblivione revocari coeptum est, nunc igitur non Bohemiam solam, sed etiam Moraviam et Silesiae partem, ergo totam civitatem hodiernam significat. Eodem tempore, haec civitas Anglice Czech Republic sive Czechia, Francogallice République tchèque sive Tchéquie, Hispanice República Checa sive Chequia, Italiane Repubblica Ceca sive Cechia, Theodisce Tschechien sive Tschechische Republik, Russice Чехия /Čechija/ sive Чешская Республика /Češskaja Respublika/ appellatur. Itaque etiam Latine rarissime nomen huius civitatis sui iuris "Res publica Cecha" utuntur.[4]
Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod Bohemi in re publica Bohemica lingua Bohemica loquantur); at hoc pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota "re publica Bohemica"[5] vel "Bohemorum",[6] ubi vero tantum de terra historica Bohemiae fiant. Hodiernae autem terrae nomen geographicum Bohemia et Moravia maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum 1945 viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia, Franciscus Kafka Cechus non erat, tamen in Bohemia non ut peregrinus vivebat; etenim Bohemus erat Theodisce loquens. Simili modo Gregorius Mendel non Cechus, sed Moravus habetur. At vero Iohannes Amos Comenius, paedagogus praeclarus, his de se ipse verbis usus est, quae rationi superius adumbratae quadam ex parte contraria videntur: Moravus ego natione, lingua Bohemus.[7]
Historia
recensereBohemia et Moravia exeunti saeculo nono ortae sunt, cum a Premyslidis[8] unificatae sunt. Regnum Bohemiae ponderis loci potentia erat, sed religiosi conflictus velut saeculi quinto decimo Bella Hussitica et saeculi septimi decimi Bellum tricennale vastifici fuerunt. Posterioribus in temporibus in Habsburgensium dicione fuit et Imperii Austro-Hungarici pars facta est.
Cum haec civitas sub primum bellum mundanum collapsa esset, Cechi et eorum vicini Slovaci se iunxerunt et liberam Cechoslovacam rem publicam anno 1918 constituerunt. Res publica Theodiscos sicut 22.95 centesimae incolarum Cechoslovaciae allophylos putabat, qui ergo Cechoslovaciam ad dissolutionem adduceret: Germania eos pacto Monacensi anno 1938 annectere consecuta et Slovacia quoque se separavit. Relicta Cecha civitas a Germanis anno 1939 capta est.
Post secundum bellum mundanum Cechoslovacia sub ponderis sphaera Sovietica cecidit. Anno 1968, e Pacti Varsoviensis copiarum parte invasio ad finem conamina ducum civitatis liberalizandarum? factionis normarum et creandi "Socialismi cum humana facie" per ver Pragense adduxit. Anno 1989, Cechoslovacia libertatem nova pacifica conversione, "Rebus Novis Holosericis", recuperavit. Kalendis Ianuariis anni 1993, civitas Cechoslovaca pacifice se scissa est, et Cechia et Slovacia genitae sunt.
Respublica Cecha Consociationi ex pacto Atlantico septentrionali anno 1999 et Unioni Europaeae anno 2004 se iunxit.
Geographia
recensereCecha topia? valde varia sunt. Bohemia ad orientem sinu conformatur cuius aquae Albi et Multavia deducuntur, et praesertim humilibus montibus circumdatur, inter quos Sudetorum, Montes Gigantei (Bohemice Krkonoše), ubi altissimus locus in civitate, Sněžka (Polonice Śnieżka 'Mons Niveus') 1602 metra altus, situs est. Moravia quoque, orientalis civitatis regio, montana est fluviis Maro[10] et Viadro (Bohemice Odra), qui eo loco excurrit, aquam deferentibus. Cechiae aquae in tria dissimilia maria influunt: in Mare Germanicum ex Bohemia, Mare Balticum ex Silesia, et Pontum Euxinum ex Moravia, quamquam Cechia litora non habet. Cechia Hamburgensium navalium zonam conducit, quae ei secundum Foedus Versaliis sancitum donata est ut civitatis bonorum motus in mare permitteretur.
Silvae fere tertiam terrae partem tegunt et Medii-Europaei generis sunt, cum quercetis in inferioribus terris et fagineis silvis in superioribus et etiam cum pinophytis, inter quas abies, Pinus sylvestris, et picea sunt.
Clima est continentale. Media Pragae temperatura e 0º Ianuario in 20 °C Iulio variat. Minimae -10º in Bohemicis montibus attingere possunt. Pluviositas inter 500 mm pro anno in Bohemicis planitiebus usque ad 1000 mm in septentrionalibus montibus oscillat; maxima Iulio et minima Februario accidit.
Terrae
recensereCechia omnis divisa est in terras tres: Bohemia, Moravia, Silesia Cecha. Anno 1920, regiones parvae, quibus nomina České Velenice, Regio Witrensis (Bohemice Vitorazsko), Regio Valticensis (Bohemice Valticko) et Triangulum Tyense (Dyjský trojúhelník) sunt, quondam partes Austriae Inferioris et Austriae Superioris, ad Bohemiam et Moraviam adiunctae sunt.
Fluvii
recensereInter maiora civitatis flumina sunt Albis, Egra (Ohře), Misa, Marus, Multavia, Nissa, Viadrus.
Montes
recensere- Montium Moles Bohemica
- Sudeti (Sudeta Ore, Sudeta Montes, Montes Sudetica)
- Montes Gigantei (Montes Corcontica)
- Asciburgii Montes
- Montanus Metallifer (Tractus Metallifer)
- Porta Bohemica
- Silva Bohemica
- Silva Gabreta
- Silva Nortica
- Sudeti (Sudeta Ore, Sudeta Montes, Montes Sudetica)
- Carpathi
Civilitas et gubernatio
recensereRes publica Bohemica est multifactionalis et repraesentativa democratia parlamentaria. Primus minister dux gubernationis, dum praeses dux civitatis est, a coniuncta parlamenti sessione uno quinquenni praesidatui electus, sed munus suscipere bis consecutive nequit. Praesidi sunt potestates diserte angustae, inter quas leges a parlamento iussas reformare, tribunalis constitutionalis iudices nominare qui senatui probandi sunt et parlamentum sub quibusdam specialibus inusitatisque condicionibus dissolvere potest. Etiam primum ministrum et alios consilii socios designat, quos ei primus minister proponit. Primus minister, vicissim, gubernationem ducit et amplos exsecutivas potestates habet, inter quas statuendorum de externis internisque rebus agendorum et eligendorum gubernationis ministrorum ius.
Parlamentum Rei Publicae Bohemicae (Bohemice Parlament České republiky) est corpus bicamerale, a camera deputatorum (Bohemice Poslanecká sněmovna), a ducentis sociis formata, et a Senatu, ab octoginta uno sociis formato, integratum. Camerae deputatorum socii per quadriennium secundum repraesentationis proportionalis methodon? cum minimo limite 5 centesimis ut factio ibi repraesentari possit eliguntur. Quattuordecim circumscriptiones comitiales sunt, administrativis circulis identicae.? Senatores secundum scrutinii uninominalis maioritarii modum unius sedis pro circumscriptione, cum duabus suffragiorum vicibus uni sexenio eliguntur. Biennia singula, tertia senatus pars eligitur. Circumscriptiones fere eiusdem magnitudinis et adeo duae suffragiorum vices sunt.
Euroregiones
recensere- Euroregio Albis
- Euroregio Carpathi Alba
- Euroregio Egrensis
- Euroregio Glacensis
- Euroregio Nissa
- Euroregio Silesia
- Euroregio Silva Bohemica
- Euroregio Silva Nortica
Divisio administrativa
recensereIam medio aevo Bohemia in regiones dividebatur, quae circuli (Bohemice kraje) appellabantur. Ex anno 2000, Respublica Cecha in circulos tredecim et in capitalem urbem Pragam divisa est. Singuli circuli singulos Circuli Conventus (Bohemice krajské zastupitelstvo) et singulos praefectos sive praesides (Bohemice: hejtman) habent. Pragae, eorum potestates a conventu urbano et urbis praefecto exercentur.
Antiqui septendecim sex districtus (Bohemice okresy), inclusis? tribus "urbibus statutoriis" (Praga excepta, cui est specialis status) maximam ponderis partem anno 1999 administrativa in reformatione perdidit; velut territoriales divisiones et variorum civitariae administrationis ramorum sedes manent.
(notaculum autocineti) | Circulus | Caput | Incolae (2004 aest.) | Incolae (2008 aest.) |
---|---|---|---|---|
A | Praga, capitalis urbs | 1 170 571 | 1 223 368 | |
S | Circulus Mediobohemicus (Bohemice Středočeský kraj) | graphea Pragae sita | 1 144 071 | 1 214 356 |
C | Circulus Meridibohemicus (Bohemice Jihočeský kraj) | Budovicium | 625 712 | 634 408 |
P | Circulus Pilsnensis (Bohemice Plzeňský kraj) | Pilsna | 549 618 | 565 029 |
K | Circulus Carolinus (Bohemice: Karlovarský kraj) | Thermae Carolinae | 304 588 | 308 450 |
U | Circulus Ustiensis (Bohemice Ústecký kraj) | Ustia apud Albim[11] (Bohemice Ústí nad Labem) | 822 133 | 835 260 |
L | Circulus Reichenbergensis (Bohemice Liberecký kraj) | Libercum | 427 563 | 435 755 |
H | Circulus Reginaehradecensis (Bohemice Královéhradecký kraj) | Reginogradecium | 547 296 | 553 503 |
E | Circulus Pardibensis (Bohemice Pardubický kraj) | Pardibus [11] (Bohemice Pardubice) | 505 285 | 513 949 |
M | Circulus Olomucensis (Bohemice Olomoucký kraj) | Olomucium | 635 126 | 641 897 |
T | Circulus Moravo-Silesiacus (Bohemice Moravskoslezský kraj) | Ostravia | 1 257 554 | 1 250 066 |
B | Circulus Meridimoravicus (Bohemice Jihomoravský kraj) | Bruna | 1 123 201 | 1 143 389 |
Z | Circulus Zlinensis (Bohemice Zlínský kraj) | Zlín (Bohemice: Zlín) | 590 706 | 591 026 |
J | Circulus Montanus (Bohemice Vysočina) | Iglavia | 517 153 | 514 470 |
Circulus (Bohemice Kraj) |
Districtus (Bohemice Okres) |
Area (km2) |
Incolae (2002) |
Numerus communium |
---|---|---|---|---|
Circulus Carolinus (Bohemice Karlovarský kraj) |
Egra (Bohemice Cheb) |
933 | 89 107 | 39 |
Thermae Carolinae (Bohemice Karlovy Vary) |
1628 | 121 886 | 55 | |
Valkenaw (Bohemice Sokolov) |
753 | 93 227 | 38 | |
Circulus Mediobohemicus (Bohemice Středočeský kraj) |
Beneschovium[11] (Bohemice Benešov) |
1524 | 93 220 | 115 |
Verona (Bohemice Beroun) |
662 | 76 101 | 85 | |
Cladna (Bohemice Kladno) |
692 | 150 181 | 100 | |
Colonia iuxta Albim (Bohemice Kolín) |
846 | 95 523 | 100 | |
Montes Cuthni[11] (Bohemice Kutná Hora) |
917 | 73 337 | 88 | |
Melnica (Bohemice Mělník) |
712 | 94 868 | 70 | |
Neo Boleslavia (Bohemice Mladá Boleslav) |
1058 | 114 042 | 123 | |
Nova urbs[11] (Bohemice Nymburk) |
876 | 84 784 | 87 | |
Praga Orientalis (Bohemice Praha-východ) |
584 | 98 453 | 91 | |
Praga Occidentalis (Bohemice Praha-západ) |
586 | 86 777 | 80 | |
Pribram (Bohemice Příbram) |
1628 | 107 260 | 120 | |
Racona[11] (Bohemice Rakovník) |
930 | 54 128 | 84 | |
Circulus Reginaehradecensis (Bohemice Královéhradecký kraj) |
Reginogradecium (Bohemice Hradec Králové) |
875 | 159 622 | 101 |
Gitzinum (Bohemice Jičín) |
887 | 77 368 | 111 | |
Nachod (Bohemice Náchod) |
851 | 112 448 | 78 | |
Richnow (Bohemice Rychnov nad Kněžnou) |
998 | 79 003 | 83 | |
Trutina (Bohemice Trutnov) |
1147 | 119 996 | 75 | |
Circulus Reichenbergensis (Bohemice Liberecký kraj) |
Lipa[11] (Bohemice Česká Lípa) |
1137 | 106 411 | 59 |
Gablona (Bohemice Jablonec nad Nisou) |
402 | 88 232 | 34 | |
Reichenberga (Bohemice Liberec) |
925 | 158 988 | 57 | |
Semilae (Bohemice Semily) |
699 | 74 660 | 65 | |
Circulus Moravo-Silesiacus (Bohemice Moravskoslezský kraj) |
Vrudental (Bohemice Bruntál) |
1658 | 104 480 | 67 |
Parienna [12] (Bohemice Frýdek-Místek) |
1273 | 226 592 | 72 | |
Carvina (Bohemice Karviná) |
347 | 277 244 | 17 | |
Tyczin (Bohemice Nový Jičín) |
918 | 159 473 | 53 | |
Oppavia (Bohemice Opava) |
1144 | 180 769 | 77 | |
Ostravia (Bohemice Ostrava) |
214 | 314 102 | 13 | |
Circulus Olomucensis (Bohemice Olomoucký kraj) |
Vriwald (Bohemice Jeseník) |
719 | 42 251 | 24 |
Olomucium (Bohemice Olomouc) |
1451 | 224 156 | 92 | |
Prerovia (Bohemice Přerov) |
884 | 138 895 | 104 | |
Prostanna[11] (Bohemice Prostějov) |
770 | 109 524 | 96 | |
Pulchromontium (Bohemice Šumperk) |
1316 | 125 924 | 78 | |
Circulus Pardibensis (Bohemice Pardubický kraj) |
Chrudima[11] (Bohemice Chrudim) |
1030 | 104 748 | 113 |
Pardibus (Bohemice Pardubice) |
889 | 160 251 | 115 | |
Svitavia (Bohemice Svitavy) |
1335 | 101 832 | 113 | |
Vzci (Bohemice Ústí nad Orlicí) |
1265 | 138 753 | 111 | |
Circulus Pilsnensis (Bohemice Plzeňský kraj) |
Tusta (Bohemice Domažlice) |
1140 | 58 895 | 86 |
Clatovia (Bohemice Klatovy) |
1939 | 87 680 | 95 | |
Pilsna (Bohemice Plzeň) |
125 | 163 791 | 15 | |
Pilsna Meridionalis (Bohemice Plzeň-jih) |
1080 | 68 495 | 90 | |
Pilsna Septentrionalis (Bohemice Plzeň-sever) |
1323 | 73 610 | 98 | |
Rokyczana[11] (Bohemice Rokycany) |
575 | 45 574 | 68 | |
Tachovia[11] (Bohemice Tachov) |
1379 | 51 329 | 51 | |
Praga urbs capitalis (Bohemice Hlavní město Praha) |
Praga (Bohemice Praha) |
496 | 1 181 610 | 1 |
Circulus Meridibohemicus (Bohemice Jihočeský kraj) |
Budovicium (Bohemice České Budějovice) |
1625 | 178 523 | 107 |
Crumlovia[11] (Bohemice Český Krumlov) |
1615 | 59 817 | 46 | |
Henrici Hradecium[11] (Bohemice Jindřichův Hradec) |
1944 | 92 846 | 106 | |
Arena (Bohemice Písek) |
1138 | 70 419 | 76 | |
Prachatice (Bohemice Prachatice) |
1375 | 51 410 | 65 | |
Straconicium (Bohemice Strakonice) |
1032 | 69 496 | 112 | |
Taborum [13] (Bohemice Tábor) |
1327 | 102 586 | 111 | |
Circulus Meridimoravicus (Bohemice Jihomoravský kraj) |
Blaneca (Bohemice Blansko) |
943 | 107 454 | 130 |
Brecizlavia (Bohemice Břeclav) |
1173 | 123 265 | 69 | |
Bruna (Bohemice Brno) |
230 | 729 509 | 1 | |
Bruna-rus (Bohemice Brno-venkov) |
1108 | 161 269 | 137 | |
Hodonin (Bohemice Hodonín) |
1086 | 158 602 | 81 | |
Vyškov (Bohemice Vyškov) |
889 | 114 061 | 81 | |
Znoyma[11] (Bohemice Znojmo) |
1637 | 114 061 | 148 | |
Circulus Ustiensis (Bohemice Ústecký kraj) |
Helcipolis[11] (Bohemice Chomutov) |
935 | 124 744 | 44 |
Dasena[11] (Bohemice Děčín) |
909 | 133 631 | 52 | |
Litomericium[11] (Bohemice Litoměřice) |
1032 | 114 497 | 105 | |
Luna (Bohemice Louny) |
1118 | 85 830 | 70 | |
Pons (Bohemice Most) |
467 | 116 786 | 26 | |
Teplicia[11] (Bohemice Teplice) |
469 | 126 635 | 34 | |
Ustia apud Albim (Bohemice Ústí nad Labem) |
405 | 117 589 | 23 | |
Circulus Montanus (Bohemice Vysočina) |
Broda Germanica[11] (Bohemice Havlíčkův Brod) |
1265 | 94 778 | 120 |
Iglavia (Bohemice Jihlava) |
1180 | 108 404 | 121 | |
Pilgramium (Bohemice Pelhřimov) |
1290 | 72 219 | 120 | |
Trebitium[11] (Bohemice Třebíč) |
1518 | 116 415 | 173 | |
Sdyar (Bohemice Žďár nad Sázavou) |
1672 | 118 216 | 195 | |
Circulus Zlinensis (Bohemice Zlínský kraj) |
Cromesir (Bohemice Kroměříž) |
799 | 107 852 | 80 |
Hradistia [14] (Bohemice Uherské Hradiště) |
991 | 143 763 | 78 | |
Setteincz (Bohemice Vsetín) |
1143 | 145 875 | 59 | |
Zlín (Bohemice Zlín) |
1030 | 192 994 | 87 |
Demographia
recensereIncolarum numerus et compositio
recensereAnno | Totum | Mutatio | Anno | Totum | Mutatio |
---|---|---|---|---|---|
1857 | 7 016 531 | — | 1930 | 10 674 386 | +6,6% |
1869 | 7 617 230 | +8,6% | 1950 | 8 896 133 | -16,7% |
1880 | 8 222 013 | +7,9% | 1961 | 9 571 531 | +7,6% |
1890 | 8 665 421 | +5,4% | 1970 | 9 807 697 | +2,5% |
1900 | 9 372 214 | +8,2% | 1980 | 10 291 927 | +4,9% |
1910 | 10 078 637 | +7,5% | 1991 | 10 302 215 | +0,1% |
1921 | 10 009 587 | -0,7% | 2001 | 10 230 060 | -0,7% |
Secundum anni 2001 censum, maxima pars incolarum Cechiae sunt Cechi (94.24%, quorum 3.7% Moravi et 0.1% Silesiaci appellari volunt, dum Moravia circa 30% et Silesia circa 10% incolarum Cechiae continent). Numerosissimi allophyli sunt: Slovaci (1.89%), Poloni (0.51%), Theodisci (0.38%), Ucraini (0.22%), Vietnamici (0.17%), Hungari (0.14%), Russi (0.12%), Acingani (0.11%), Bulgari (0.04%); Graeci (0.03%). Secundum aliquas aestimationes, in praesenti amplius 200 000 Acinganorum Cechiam incolunt.
Fere 436 116 advenarum civitatem Octobri anni 2009 habitantium, secundum Ministerium Rerum Internarum Cechum inter quos praecipui cives Ucrainae (132 481), Slovaciae (75 210), Vietnamiae (61 102), Russiae (29 976), Poloniae (19 790), Germaniae (14 156), Moldaviae (10 315), Bulgariae (6346), Mongoliae (5924), Civitatum Foederatarum Americae (5803), Rei Publicae Popularis Sinarum (5314), Britanniarum (4461), Rutheniae Albae (4441), Serbiae (4098), Romaniae (4021), Kazachstaniae (3896), Austriae (3114), Italiae (2580), Nederlandiae (2553), Franciae (2356), Croatiae (2351), Bosniae et Herzegovinae (2240), Armeniae (2021), Uzbekiae (1969), Rei publicae Macedonicae (1787), et Iaponiae (1581) sunt.
Iudaei Bohemici et Moravici, 118 000 secundum anni 1930 censum, a Nazistis per Holocaustum propremodum annihilati sunt. Circa 4000 Iudaeorum in Cechia anno 2005 erant. Ioannes Fischer, Cechus primus minister, originis religionisque Iudaeus est.
Theodiscorum qui in Bohemia, Moravia, et Silesia ab saeculo 12 vivebant duo tresve milliones post annum 1945 expulsi sunt.
Index fertilitatis humile 1.5 filiorum pro femina est. Immigratio incolarum numerum fere 1 centesima anno 2007 auxit. Circiter 77 000 novorum advenarum in Cechia pro anno resident. Vietnamici immigrantes in Cechia per Communisticam perihodon residere coeperunt, ubi a Cecha gubernatione velut operarii peregrini invitati sunt. Hodie, 70 000 Vietnamicorum in Cechia aestimantur. Collato cum Ucrainis, Vietnamici in Cechiam ad perpetuo vivendum veniunt.
Exeunti saeculo vicensimo et ineunti vicensimo uno, Sicagum tertia urbs cum maximo Cechorum numero post Pragam et Vindobonam erat. Secundum anni 2006 Civitatum Foederatarum censum, 1 637 218 incolarum Civitatum Foederatarum cum tota aut partiali? Cecha origine.
Praecipuae urbes
recenserePraga Bruna | |||||||||||
urbs | incolae | ciculus | urbs | incolae | circulus | ||||||
1 | Praga | 1 285 995 | Praga Urbs Capitalis | 11 | Havířov | 83 180 | Circulus Moravo-Silesiacus | ||||
2 | Bruna | 405 337 | Circulus Meridimoravicus | 12 | Zlín | 77 288 | Circulus Zlinensis | ||||
3 | Ostravia | 314 666 | Circulus Moravo-Silesiacus | 13 | Cladna | 71 654 | Circulus Mediobohemicus | ||||
4 | Pilsna | 173 932 | Circulus Pilsnensis | 14 | Pons | 67 216 | Circulus Ustiensis | ||||
5 | Reichenberga | 105 240 | Circulus Reichenbergensis | 15 | Carvina | 63 193 | Circulus Moravo-Silesiacus | ||||
6 | Olomucium | 102 112 | Circulus Olomucensis | 16 | Parienna | 59 821 | Circulus Moravo-Silesiacus | ||||
7 | Ustia apud Albim | 98 862 | Circulus Ustiensis | 17 | Oppavia | 59 793 | Circulus Moravo-Silesiacus | ||||
8 | Reginogradecium | 95 890 | Circulus Reginaehradecensis | 18 | Thermae Carolinae | 53 691 | Circulus Carolinus | ||||
9 | Budovicium | 95 709 | Circulus Meridibohemicus | 19 | Teplicia | 53 193 | Circulus Ustiensis | ||||
10 | Pardibus | 90 765 | Circulus Pardibensis | 20 | Dasena | 52 589 | Circulus Ustiensis | ||||
Oppida alia sunt exempli gratia Broda Bohemica (Český Brod), Broda Germanica (Havlíčkův Brod), Halže, Scheczler (Žacléř) et Sicca (Sušice) in Bohemia, Civitas Nova (Uničov) et Hunnobroda (Uherský Brod) in Moravia et Carnovia (Krnov) in Silesia.
Religio
recensereCechia, iuxta cum Estonia, inter religiosos homines minimorum numerorum unum tota in Europa habet. Secundum anni 2001 censum, 59 centesimae incolarum agnosticum, atheum aut incredens, 26.8 centesimae Catholicum Romanum et 2.5 centesimae Protestans (post ecclesiam catholicam maxima est ecclesia evangelica fratrum Bohemorum). Secundum recentissimam Eurobarometri demoscopiam anno 2005, 19 centesimae Cechorum civium "se Deum esse credere" respondit (secunda minima ratio inter Unionem Europaeam post Estoniam cum 16%), dum 50 centesimae "se quendam spiritum aut vim vitalem esse" credere respondit et 30 centesimae "se nullum spiritum aut vim vitalem credere" dixit.
Ethnoregiones
recensereOeconomia
recensereCechia evolutam magni reditus oeconomiam cum PDG pro capite 82 centesimae Unionis Europaeae mediae possidet. Una inter constantissimas et secundissimas civitates postcommunisticas, Cechia incrementum circa 6 centesimas pro anno ultimis in tribus annis vidit. Recens incrementum exportationibus in Unionem Europaeam, praesertim a Germania et externa collocatione pecuniaria, ductum est, dum domesticum quaesitum resuscitat.
Maxima oeconomiae pars privatizata? est, inclusis? argentariis telecommunicationibusque. Praesens medio-dexteristica gubernatio in animo privatiationem? extendere habet, inclusis? energetica industria et Pragensi aeroportu. Nuperrime veno 7 centesimae actiarum? in societate productoria energiae ČEZ cum veno bracinae? Budějovický Budvar etiam indisputato? assentitur.
Civitas omnino Foedus Schengenense perfecit et ergo, limitanea? inspectionis tuguria abolevit, integre suos limites cum suis vicinis, Germania,Austria, Polonia, et Slovacia, die 21 Decembris anni 2007 aperiens. Cechia Syndicatus Mercaturae Mundanae socia facta est.
Ultima Cecha gubernatio, a sociali-democraticis ducta, desiderium adoptandi euronis anno 2010 expressit, sed praesens medio-dexterae gubernatio hoc propositum anno 2007 suspendit. Exacta dies non indicta est, sed Ministerium Fiscale adoptionem anno 2020 realisticam? descripsit, si fiscalis reformulatio rata fit. Nihilominus, recentissima adumbratio de proposito adoptandi euronis ullam notitiam dare omittit. Quamquam civitas oeconomice melius posita est quam Unionis Europaeae civitates ad euronem adoptandum, mutatio non ante annum 2013 politicam ob involutatem de re exspectatur.
Kalendis Ianuariis anni 2009, Miroslaus Topolánek vetus Cechus Primus Minister Kalendis Novembribus anni 2009 Cecham gubernationem fixam diem adoptandi euronis praedicaturam esse enuntiavit, quia civitas "in praesenti omnia criteria ad adoptandum euronem implebat," sed eius consequens dimissio hanc summam diem incertam reddidit. Attamen aliquot difficultates sunt. Corruptionis index maximorum unum inter alias evolutas Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum civitates manet et dispensatio oeconomica cum lacunis aerarii manet, neglecto magno oeconomiae incremento recentibus in annis. Attamen, anni 2007 lacunae 1.58 centesimae PDG fuere et lacunae anno 2008 exspectatae 1.2 centesimae PDG erant secundum regulas computatorias Unionis Europaeae, multo melius quam originales proiectiones.
Programma Internationalis Studentium Aestimationis (PISA), a Consociatione Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum, in praesenti Cechum educativum systema loco quindecim inter mundi optima collocat, maius Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum mediā.
Infrastructura
recensereAeroportus Internationalis Ruzynensis praecipuus aeroportus in civitate est. Anno 2007, 12.4 milliones viatorum tractavit qui eum unum navorum aeroportuum in Europa Centrali fecerunt. Summatim, Cechia quadraginta sex aeroportus cum bituminatis aditibus habet, quorum sex aereas diaconias inter gentes suppeditant.
České dráhy praecipuae societas ferriviaria in Cechia, cum 180 millionibus viatorum quotannis portatorum, est. Cuius oneraria pars, ČD Cargo, quinta maxima ferriviaria oneraria societas in Unione Europaea est.
Secundum Officium Statisticum Cechum, 65.4 centesimae electridis? in vaporis, combinationis et combustionis (praecipue carbonariae) ergasteriis; 30 centesimae in ergasteriis nuclearibus; et 4.6 centesimae e fontibus qui renovari possunt, inclusa? hydroelectride,? producitur. Russia, via oleiductuum per Ucrainam et, minore ex parte, Norvegia, via oleiductuum per Germaniam, Cechiae liquidum naturaleque gasium praebent.
Cechia suam obnoxietatem? a valde contaminante paucae qualitatis lignito velut energiae fonte reducit. Hodierna vis nuclearis circiter 30 centesimas totarum energeticarum necessitatum praestat, cuius participatio usque ad 40 centesimas augeri proponitur. Gasium naturale a Russica societate Gazprom, fere tres partes domesticae consumptionis, procuratur et a Novergicis societatibus, quae maximam relictae quartae partis partem constituunt. Russicum gasium via Ucrainae per oleiductum Amicitiae (Bohemice Ropovod Družba) importatur, Novergicum gasium trans Germaniam transfertur. Gasii consumptio (circiter 100 TWh inter annos 2003 et 2005) fere bis maior electridis consumptione est. Moravia Meridionalis petrolei et gasii congestus habet.
Interrete
recensereCechia maximum Wi-Fi subnotatorum numerum in Unione Europaea habet. Ineunti anno 2008, circiter octingenti plerumque loci provisoria servitiorum interretialium asyrmatorum erant, cum circiter 350 000 subnotatorum anno 2007. Interrete per gestabile est populo gratum. Diaconiae in GPRS, EDGE, UMTS, aut CDMA2000 fundatae ab omnibus tribus telephoniae cellularis societatibus (T-Mobile, Vodafone, Telefónica O2) et U:fon offeruntur. Český Telecom, gubernationalis proprietas, eurytaeniae (Anglice: broadband) penetrationem retardavit. Ineunti anno 2004, disgregatio gyri localis}? exorditur et alternativae societates telecommunicativae ADSL et SDSL offerre coeperunt. Haec et posterior societatis Český Telecom privatizatio pretia deminuere fecere.
Kalendis Iuliis anni 2006, societas Český Telecom a globalizata societate (Hispanicae proprietatis) Grupo Telefónica adquisita est quae novum nomen Telefónica O2 Czech Republic adoptavit. Ex Ianuario anni 2006, ADSL2+ multis in variantibus, omnibus cum datorum limite et cum aut sine velocitatibus usque ad decem megabit pro secundo offertur. Interrete caplare auram popularem cum suis maioribus deonerationis velocitatibus inter duo et centum megabit pro secundo adipiscitur. Maximum provisorium servitiorum interretialium, UPC, (quod nuper aliud provisorium interretiale et televisionis caplaris Karneval anno 2007 adquisivit), suas diaconias in Pragae, Brunae et Ostraviae urbibus praebet.
Periegesis
recensereCecha oeconomia substantialem? reditum e periegese consequitur. Anno 2001, totus reditus e periegese 118.19 miliardorum coronarum Cecharum attigit, quod 5.5 centesimas producti domestici grossi et 9.3 centesimas totius reditus exportationum constituit. Industria amplius 110 000 hominum, magis quam 1 centesima incolarum, detinet. Anno 2008, nihilominus, in periegetarum numero decrementum Pragae, possibiliter propter fortem coronam Cecham civitatem nimis caram salutatoribus facientem, collatam cum diaconiarum promptarum quantitate.
Civitatis fama ob itineraria et periegetas immoderata pretia aliquorum taxiraedariorum et sectorum zonariorum problemata referentia etiam affecta est. Ex anno 2005, Paulus Bém, Pragensis praefectus, ad ameliorandam hanc famam duro ictu infligendo contra parvum delictum laboravit, et, his problematibus exceptis, Praga relative? est secura urbs; pleraeque areae securae deambulando etiam praecipiti iam die sunt. Etiam Cechia tota parvum scelerum indicem habet.
Aliquot periegeticae activitatis media sunt. Pragensis historica urbs praecipua periegetica attractio est, dum urbs etiam communissimum punctum aditus periegetis alias civitatis partes visitaturis est. Pleraeque aliae urbes in civitate significativum periegetarum numerum attrahunt, sed urbes thermarum, velut Thermae Carolinae, Thermae Mariae, et Thermae Francisci (Bohemice Karlovy Vary, Mariánské Lázně, Františkovy Lázně, respective?), loci destinati populares praesertim diebus festis sunt. Alii populares periegetici loci plurima castella et burgi sunt, inter quae in Carlosteino[16], Crumloviae et in regio inter Lednice et Valtice (Bohemice: Karlštejn, Český Krumlov, et Lednicko-valtický areál, respective?) sita. Procul urbibus, regiones velut Paradisus Bohemicus, Silva Bohemica, et Montes Gigantei (Bohemice: Český ráj, Šumava, et Krkonoše, respective?) salutatores subdiales activitates quaerentes attrahunt.
Civitas quoque celebris est propter suam caritatem neuropasticae et neuropastorum cum numerosis neuropasticis festivalibus per civitatem. Pilonici modi cervesia occidentali Bohemica urbe Pilsnae orta est et longius in Bohemia meridionali urbs Budovicium huic cervesiae nomen imposuit, denique notae velut Theodisce Budweiser Bier Bürgerbräu, scilicet Budweiser.
Cultura
recensereGastronomia
recensereCecha gastronomia propter fortem emphasin in cibis carnis nobilitatur. Suilla communissima est; bubula et gallinacea quoque populares sunt. Anser, anas, cuniculus, et caro ferina apponuntur. Piscis rarus est, cum aliquando exceptione recentium tructae et cyprini, qui Christi Natali ministrantur.
Praeter slivovitzum (Bohemice slivovice), quasi vinum ex prunis factum, et Cecham cervesiam vinumque, Cechi quoque duos unicos Cechos spiritus producunt Fernet Stock et Becherovka. Kofola non alcoholica gentilis colae levis potio cum Coca-Cola et Pepsi de plebis favore contendens est.
Artes athleticae
recensereLudus athleticus in multorum Cechorum vita munus gerit, qui plerumque fidi dilectorum turmarum aut hominum singulorum asseculae sunt. Duo praecipui disportus in Republica Bohemica pediludium et alsulegia glacialis sunt, ambo tam mediorum quam assecularum attentionem ad se convertentes. Teniludium quoque est magnus ludus in Cechiá. Inter multos alios ludo cum ligis structurisque professionalibus sunt canistriludium, follis volaticus, manufollium, ludus gymnicus campestris, et unialsulegia.
Ludus athleticus est fons magnarum pietatis erga patriam undarum, ex more aliquot diebus aut hebdomadibus ante eventum ascendentis et aliquot diebus postea cadens. Eventus a Cechis fautoribus maximi ponderis putatus sunt: Campionatus Mundanus Alsulegiae Glacialis, Certamen Olympicum Alsulegiae Glacialis, Campionatus Europaeus Pediludii UEFA, Cantharus Mundanus FIFA et qualificationis certamina talibus eventibus. In genere, quodvis gentium certamen turmae gentilis Cechae alsulegiae glacialis sive pediludii attentionem ad convertit, imprimis certando contra traditionalem aemulam: Germaniam et Nederlandiam in pediludio; Russiam, Sveciam, et Canadam in alsulegia glaciali; et Slovaciam in ambobus.
Scientia
recensereCechia locupletem scientificam traditionem habet. Ex hodiernarum lentium adhaesivarum inventione et generum sanguineorum separatione in displosivae plasticae Semtex productionem, mundus egregibus Bohemis et Moravis scientificis suae scientificae notionis plurimum debet, inter quos:
- Iohannes Amos Comenius (1592–1670), educator et gentilis heros, saepenumero modernae educationis conditor propter suum opus in pedagogia putatus
- Venceslaus Procopius Divis (1698–1765), apagogi fulminis inventor; libere a Beniamino Franklinio
- Bernardus Bolzano (1781–1848), inclitus mathematicus, logicus, philosophus et pacifista
- Iosephus Ressel (1793–1857), helicae inventor
- Gregorius Mendel (1822–1884), saepe pater geneticae vocatus, praeclarus est propter suam investigationem de geneticarum proprietatum hereditate
- Fridericus Hrozný (1879–1952), linguam Hetthaeam interpretatus est
- Iaroslaus Heyrovský (1890–1967), primus Cechus Praemio Nobeliano laureatus, praemium anno 1959 propter antecessoriam investigationem de polarographia et chemia analytica accepit
- Otto Wichterle (1913–1998) et Drahoslaus Lím (1925–2003), Cechi chemici responsales inveniendarum modernarum lentium adhaesivarum
Aliorum scientistarum quoque aliquatenus cum Bohemia et Moravia conexi sunt, inter quos astronomi Iohannes Keplerus et Tycho Brahe, psychiatricae scholae psychanalyticae conditor Sigismundus Freud, physici Ernestus Mach, Albertus Einstein et logicus Curtius Gödel.
Anno 1784 fundata est Pragae Regia Societas Scientiarum Bohemica et anno 1890 Academia Bohemica Francisci Iosephi scientiis, litteris artibusque colendis, quae praedecessores fuerunt hodiernae Academiae Scientiarum Bohemicae .
Musica
recensereMusica in Cechia radices tam in cultissimá operá symphoniáque quam in Bohemiae et Moraviae musicá traditionali? habet. Pollinatio reciproca et diversitas ponderis aspectus Bohemicae musicae sunt. Compositores saepe musica antiqua adfecti sunt; musica jazz et poae? (Anglice bluegrass) populares factae sunt; musica popularis partim in Anglice cantilenis vulgaribus Bohemice cantis (praesertim inter annos 1960 et 1989) consistit. Inter inclitos Bohemos compositores sunt Iohannes Campanus Vodnianus, Adam Venceslaus Michna, Ioannes Dismas Zelenka, Fridericus Smetana, Leo Janáček, Antoninus Dvořák, Bohuslaus Martinů. Clari classici compositores velut Ludovicus van Beethoven et Wolfgangus Amadeus Mozart arte conexi Bohemiae per Imperii Habsburgensis aevum sunt.
Litterae
recensereLitterae Bohemicae litterae a Bohemis aut aliis Bohemicae civitatis incolis scriptae sunt, praesertim Bohemice quamquam Bohemi praecipue olim quoque aliis linguis velut Slavonica antiqua, Latina aut Theodisca utebantur. Hodierni auctores e Bohemo–Moravico territorio qui aliis linguis (v.g. Theodisce) scribere quomodocumque interdum seorsum habentur, hoc modo Franciscus Kafka, verbi gratia, qui Theodisce scripsit (etsi Bohemice fluens erat), Austriacarum Germanicarumve litterarum pars saepe habetur.
Litterae Bohemicae in aliquot praecipua temporalia? perihoda? divisa est, quae sunt: Medium Aevum; aetas Hussitica; novae Catholicizationis? et baroci anni; Illuminatio et resuscitatio Bohemica saeculo undevicensimo; aetatates interbellicae prima acies; communismi et Veris Pragensis anni; et postcommunisticae Cechiae litterae. Bohemicae litterae culturaeque praecipuo munere saltem duabus in occasionibus funguntur, ubi Bohemica societas sub oppressione vivebat et nulla politica activitas possibilis erat. Ambabus in occasionibus, ineunti saeculo undevicensimo et postea denuo decennio 197, Cechi suo culturali litterarioque conatu usi sunt ut politica libertas crearetur, statuenda confidenti et politice conscia gente.
Theatra
recensereReipublicae Bohemicae theatrum locupletem traditionem cum radicibus in Medio Aevo habet. Saeculo undevicensimo, theatrum praecipuo munere in gentili resuscitatorio motu fungitur et postea, saeculo vicensimo, hodiernae Europaeae theatralis? artis pars factum est. Notissimum theatrum Bohemiae Theatrum nationale Pragensis est.
Musea
recensere- Museum Moraviense
- Museum Nationale
- Museum Silesiense
Bibliothecae
recensereEducatio
recensere- Academia Technica Bohemica Pragensis
- Universitas Bohemiae Meridionalis Budovicensis
- Universitas Carolina Pragensis
- Universitas Masarykiana Brunensis
- Universitas Mendeliana Brunensis
- Universitas Oeconomica Pragensis
- Universitas Technica Brunensis
Medicina
recensereClassificationes civitatis
recensere- Index Pacis Globalis anno 2009 Cechiam in numero 11º inter 144 civitates conlocat.
- Index Evolutionis Humanae anno 2007 eam in 32º inter 178 civitates.
- Index Libertatis Oeconomicae anno 2007 eam in 31º inter 157 civitates.
- Relatorum sine finibus orbis terrarum libertatis preli index anno 2007 eam in 14º inter 169 civitates conlocat.
- Relatio Competitivitatis Globalis anno 2006 eam in 29º inter 125 civitates conlocat.
- Index Democratiae (Ianuario anni 2007) eam in 18º inter 167 civitates conlocat (in maxima classe "fungentis democratiae" iuxta cum solum aliis 27 civitatibus).
- Etiam velut prima alcoholis comsumptoria civitas hebdomadalibus commentariis The Economist anno 2006 classificata est.
Notae
recensere- ↑ "memores pacti, quod [anno 1992] res publicae foederatae et Germaniae et Cechiae Slovaciaeque de bona vicinitate et collaboratione familiari confecerunt": Matthias Geipel, Latein als Vertragssprache innerhalb Europas (1997) pars 2. Idem verbum a Latinistis saec. XIX "Čechia" scribi solet (Phytotoxicologiae čechicae tentamen, exhibens plantas venenatas Čechiae apud Google Books); J. Presl, "Mantissa I ad floram Čechicam, sistens . . . diagnoses plantarum novarum Čechiae indigenarum" in Deliciae Pragenses (1822) p. vii. "Czechia": Gaudium universae Czechiae; De nomine Česko et Czechia (Bohemice)
- ↑ "summis auspiciis rei publicae Bohemicae": vide diploma universitatis Carolinae.
- ↑ Plurimos eorum invitos; nam bello finito incolae linguae theodiscae in partibus et Bohemiae et Moraviae et Silesiae habitantes diebus 29 et 30 mensis Octobris 1918 declaraverant se cum Austria consociari malle.
- ↑ SYNODUS EPISCOPORUM BOLLETTINO.
- ↑ Lexicum nominum geographicorum latinorum; Medaile MŠMT ("Ministerium Educationis Rei publicae Bohemicae"), Pagina publica Ministerii Educationis Rei publicae Bohemicae; Diplomata Universitatis Pragensis ("SUMMIS AUSPICIIS REI PUBLICAE BOHEMICAE..."). Libri: Codex diplomaticus et epistolaris Regni Bohemiae (Sumptibus Academiae scientiarum Rei publicae Bohemicae, 2006); SEHNAL, Jiří – PEŠKOVÁ, Jitřenka: Caroli de Liechtenstein-Castelcorno episcopi Olomucensis operum artis musicae collectio cremsirii reservata. Pragae: Bibliotheca nationalis rei publicae Bohemicae, 1998. (Moravian library); Bibliografie řeckých a latinských studií v České republice, 1993–1996 – Bibliographia studiorum Graecorum et Latinorum in Re Publica Bohemica annis MCMLXXXXIII–MCMLXXXXVI. Sestavil Pavel Zavadil. Upravil a k vydání připravil Marek Dospěl. Praha: KLP, 2005. Regesta Bohemiae et Moraviae aetatis Venceslai IV. (1378 dec.–1419 aug. 16.), tomus VII Fontes Archivi terrae Moraviae Brunae, Pragae: Institutum historicum Academiae scientiarum Rei publicae Bohemicae, 2010. Pauli Posád, episcopi Litomericensis, curiculum vitae ("Conferentiae episcoporum Rei publicae Bohemicae"); Quo vadis Res publica Bohemica? (Idnes.cz, 2012); Ecclesia vetero-catholica in Re publica Bohemica; Ecclesia (Catholica Romana) in Re publica Bohemica; Rozhlas. Latinská kronika: Die undetricesimo mensis Iulii ("Museum Moraviae rerum collectarum copia secundum locum in Re publica Bohemica obtinet...")
- ↑ Ioannes Hus, Magistri Iohannis Hus questiones, ed. Georgius Kejř (Jiří Kejř) (Turnhout: Brepols, 2004), 200 s. Corpus christianorum. Continuatio Mediaevalis. 205. Magistri Iohannis Hus Opera Omnia sub Auspiciis Academiae Scientiarum Rei Publicae Bohemorum vulgata. XIXA. Et passim in libris in aedibus Academiae scientiarum Rei publicae Bohemorum editis.
- ↑ Johannes Amos Comenius: Opera didactica omnia (Schola ludus). Amstelodami 1657 [1]
- ↑ E.g., Codex juris Bohemici: tomus I, aetatem Přemyslidarum continens. Pragae 1867.
- ↑ Město Králíky / Historie města
- ↑ pagina: 011 opera 2 - corpus belloriano.
- ↑ 11.00 11.01 11.02 11.03 11.04 11.05 11.06 11.07 11.08 11.09 11.10 11.11 11.12 11.13 11.14 11.15 11.16 11.17 11.18 11.19 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ [2]
- ↑ [3]
- ↑ [4]
- ↑ Officium Statisticum Cechum
- ↑ Dictionnaire universel françois et latin, contenant la signification.
Vide etiam
recensereNexūs externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Chechiam spectant. |
Lege Βοημία ("Cechia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 50°0′0″N 15°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Austria • Belgica • Bulgaria • Cechia • Croatia • Cyprus • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Italia • Lettonia • Lituania • Luxemburgum • Melita • Nederlandia • Polonia • Portugallia • Romania • Slovacia • Slovenia • Suecia Capsae cognatae: Duces civitatum • Primi ministri | |
Venceslaus Klaus 1993 • Iosephus Tošovský 1998 • Miloš Zeman 1998 • Vladimirus Špidla 2002 • Stanislaus Gross 2004 • Georgius Paroubek 2005 • Miroslaus Topolánek 2006 • Ioannes Fischer 2009 • Petrus Nečas 2010 • Georgius Rusnok 2013 • Bohuslaus Sobotka 2014 • Andreas Babiš 2017 • Petrus Fiala 2021 | |
Iosephus Zieleniec 1993 • Iaroslaus Šedivý 1997 • Ioannes Kavan 1998 • Cyrillus Svoboda 2002 • Alexander Vondra 2006 • Carolus Schwarzenberg 2007 • Ioannes Kohout 2009 • Carolus Schwarzenberg 2010 • Ioannes Kohout 2013 • Lubomirus Zaorálek 2014 • Martinus Stropnický 2017 • Thomas Petříček 2018 • Iacobus Kulhánek 2021 • Ioannes Lipavský 2021 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Praesides et primi ministri Cechiae | |
Andreas Babiš • Ricardus Brabec • Clara Dostálová • Ioannes Hamáček • Thomas Hüner (2017–2018) • Ioannes Kněžínek (2018–) • Petrus Krčál (2018–) • Tatiana Malá (2018–) • Ioanna Maláčová (2018–) • Lubomirus Metnar • Georgius Milek (2017–2018) • Jaroslava Němcová (2017–2018) • Martha Nováková (2018–) • Robertus Pelikán (2017–2018) • Thomas Petříček (2018–) • Robertus Plaga • Alena Schillerová • Martinus Stropnický (2017–2018) • Carola Šlechtová (2017–2018) • Elias Šmíd (2017–2018) • Antoninus Staněk (2018–) • Daniel Ťok • Miroslaus Toman (2018–) • Adam Vojtěch | |