Pugna ad Thapsum
Pugna ad Thapsum est proelium die 6 Aprilis 46 a.C.n. prope Thapsum, oppidum Africanum, commissum. Copiae a C. Iulio Caesare, factionis popularis, ductae adversus copias Pompeianas Quinti Caecilii Metelli Scipionis, factionis Optimatum, atque eius socii Iubae I, regis Numidiae, impetum fecerunt. Cum Caesar, occiso Pompeio, se esse ducem omnium provinciarum Africanarum decrevisset, gestum est unum e notioribus civilis belli alterius proeliis. Optimates, quamquam cum sexaginta elephantis, a Iuba ductis, copias suas produxerant, a Caesare victi sunt. Optimates triginta milia militum, equitum, elephantorumque amiserunt, dum Caesar tantummodo mille militum.
Praelusio
recensereCaesar, Rubiconem transgressus, neglegans senatus consultum ut exercitum suum dimitteret, anno 49 a.C.n. ultimum reipublicae bellum incohavit. Cum Italiam inrueret, Pompeius aliique optimates ad Graeciam effugerunt; quos Caesar persecutus apud Pharsalum superavit. Metu sollicitatus Pompeius militibus relictis Alexandriam, Aegypti urbem, confugit, ubi a Ptolemaeo XIII rege occisus est, contra voluntatem Caesaris. Quibus rebus cognitis, Cato Minor et Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica, Titus Labienus, Publius Attius Varus, Lucius Afranius, Marcus Petreius, Pompeii filii, Sextus, atque Gnaeus Pompeius et reliqui duces optimatum, recusantes cedere Caesari, fugerunt in Africam, quae sub imperio Iubae erat. Caesar, qui denique orientales provincias et Romam tenebat, in Africam cum duabus legionibus venit. Ipse Hadrumetum obtinuit die 28 Decembris 47 a.C.n., sed Optimates iam copias suas prope Thapsum coegerant, quorum numerus erat quadraginta milium militum (circa decem legiones): strenui equites, a peritissimo Tito Labieno, proditore Caesari, ducti, et sexaginta elephantes a rege Iuba. Cum incertis proeliis duae legiones Optimatum signa transtulerunt. Interim expectabat Caesar, videns rem in tanto periculo ob Metelli equitatum, auxilia e Sicilia. Adventu earum exercitus Optimatum recessit usque ad Thapsum. Mense Februario 46 a.C.n. Caesar Thapsum venit. Oppido obsesso, Optimates dimicare coacti sunt.
Proelium
recensereCum Caesar cum tribus agminibus meridianam portam obsideret, Metellus ad septentrionalem appropinquavit. Optimates elephantos dextro sinistroque cornu inter eos collocaverunt. Caesar ad dextrum cornu duxit, positis sagittariis equitibusque in utrisque cornibus. Caesar summisit equites eius cum quinque cohortibus, ne elephantes eos superarent. Signo dato, proelium fecerunt. Sagittarii Caesaris tela iniecerunt contra Scipionis elephantos, qui perterriti se converterunt contra suos. Elephanti sinistro cornu irruerunt in mediam Caesaris aciem. Legio V, quae ibi posita erat, elephantorum impetum sustinuit adeo acriter ut elephantus signum illius legionis factus sit. Elephantis amissis, copiae Metelli se receperunt. Cum equites Caesaris superiores numero essent, castra deleverunt et impulerunt adversarios in fugam. Quamquam circa decem milia militum Optimatum venerunt in deditionem ad Caesarem, ipse, qui semper misericordiam ad hostes prius monstraverat, omnes interfici iussit. Nonnulli scriptores referunt Caesarem passum esse catalepsem propter epilepsiam prope ad finem pugnae, ut unus ex eius ducibus imperavisset trucidationem. Quamquam Metellus Scipio tutus effugerat, tamen paucis mensibus post in pugna navali obiit.
Proventus
recensereFinita pugna, iterum Caesar Thapsum prospere obsedit. Deinde is Uticam progressus est, ubi Cato Minor manebat, qui, clade Thapsitana cognita, se interfecit. Relicta omni spe ultionis, Caesar, ut Plutarchus, maestus dixit: "Cato, indigne feram tuam mortem, tamquam tu indigne tulisti honorem servandae vitae tuae."
Die 25 Iulii, Africa capta, Caesar Romam rediit. Deinde ipse Titum Labienum filiosque Pompeii apud Mundam in Hispania vicit. Talem exitum habuit Bellum Civile.