[go: up one dir, main page]

Apologus[1] est fabularum genus, narratiuncula ficta et fabulosa, ea praesertim, in qua animalia rationis expertia, et plantae loquentes inducuntur, quales sunt fabellae Aesopi, Phaedri, etc., ex quibus aliquod vitae praeceptum eruitur. Differt a fabula, quae proprie mythos dicitur; fere autem possibilia et verisimilia continet, qualia sunt hominum ac deorum facta. Ita porro se habent inter se, ut omnis apologus fabula dici possit, non tamen contra. Nam epopeia, verbi gratia, tragoedia, comoedia apologi dici non possunt. Itaque fabula est nomen tum generis, tum speciei; apologus speciei tantum. Dictus est ex ἀπὸ "ab", et λέγειν "dicere", quia in huiusmodi fabulis aliud significari volumus, ac ipsa sonat narratio, et ab illo, quem habent, sensu ad alium traducere: vel dictus est, quasi λόγος ἀπὸ λόγου, quia aliud aperte dicit, aliud innuit.[2]

Titulus libri Phaedri fabularum, anno 1745 editi

'Fabularum cur sit inventum genus', Phaedrus his[3]. docet: servos dominis suis obnoxios sermone proprio, quae dicere voluissent, dicere ausos non esse; ita 'in fabellas' ea transtulisse, ut 'calumniam' eluderent bestias inducendo loquentes et stultitiam pravosque mores dominis ante oculos proponendo. Quem enim fugit Phaedro ipsi temporibus imperatoris Tiberii aerumnas et infortunia ferenda fuisse?

Alii apologi mores docent, alii sunt saturae, sensu latiore; sicut Horatius munus poetarum his descripsit: "aut prodesse volunt aut delectare poetae / aut simul et iucunda et idonea dicere vitae."[4]

Auctores clarissimi sunt Graecus Aesopus, Romanus Phaedrus, propius nobis Gallicus Ioannes de La Fontaine, Russicus Ioannes Krylov. In litteris Sanscritis sunt duae apologorum collectiones: Hitopadeśa vel Consilia amicalia et Pancatatra vel Quinque regulae. Collectio apologorum Armenica est Liber vulpis. Parabolae Iesu etiam apologi dici possunt.


  1. Aesopi... apologi, 1521; "Aesopicorum apologorum" (in editione Quintiliani, Parisiis 1549, p. 79), etc.
  2.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
  3. Phaedrus, Fabulae Aesopiae 3, prologus (sive ad Eutychium) 33-37.
  4. Horatius, de arte poetica 333s.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad apologos spectant.
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!