[go: up one dir, main page]

Sabina Bergmann-Pohl (nata Sabine Schulz Ysenaci die 20 Aprilis 1946) est femina rebus politicis versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Sabina Bergmann-Pohl anno 1990

Iuventus et Munus

recensere

Parentes medici fuerunt, qui post Sabinam natam primo Rulaham, deinde Berolinum migraverunt. Cum in Re publica Democratica Germanica (RDG) filiis doctorum studere non licuit, Bergmann-Pohl post maturitatem acceptam annis 19641966 tirocinium medicinae forensis Berolini fecit, deinde propter successus bonos ad studium medicinae Berolini admissa est. Anno 1972 diploma medicinae adepta anno 1979 medica pulmonum curandorum perita facta est. Anno 1980 doctor medicinae promota est. Tum erat medica diversis in valetudinariis Berolini.

Bergmann-Pohl nupsit atque duos liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 1981 sodalis CDU erat. Post eversionem rerum in RDG Bergmann-Pohl Martio 1990 legatus Camerae Popularis RDG libere electae creatus est. Die 9 Aprilis eius anni praeses camerae popularis creata est. Hoc officio et praeses RDG fuit. Hoc officio ad diem 3 Octobris 1990 fungebatur, cum Germania iterum consociata est. Ut alii legati Camerae Popularis Bergmann-Pohl legata Dietae Foederalis Germaniae facta est. Praeterea Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum nominata est. Post electionem Dietae Foederalis hoc officium reliquit, sed secretaria statalis in Administerio Foederali Salutis Publicae facta est, quem magistratum ad annum 1998 gessit, cum consilium administrorum Helimuto Kohl duce electionem Dietae Foederalis perdidit. Pohl ad annum 2002 legata parlamenti Theodisci mansit.

Nexus externi

recensere