[go: up one dir, main page]

Restauratio Meiji (Iaponice: Meiji ishin), etiam Renovatio Meiji dicta, immutationes politicas ab anno 1868[1] et initium novae rei publicae rectionis in imperio Iaponica, quae societatem Iaponicam celerrime ad vitae modum civitatum occidentalium admovit, etsi primo reditum ad virtutes moresque Iaponiae veteri proprios contendebat, imprimis autem renovationem imperii (quod Tennōismus vocatur ex appellatione imperatoris, qui Iaponice Tenno vocatur). Restauratio Meiji nomen deducit ab appellatione novae aetatis Meiji, quae ad litteram imperium illuminatum valet. Haec appellatio simul erat nomen imperiale imperatoris novi Mutsuhito (post mortem: Meiji-tennō).

Imperator (Meiji-tenno) Kyoto Tokium iter faciens, anno 1868
Vide etiam paginam discretivam: Meiji (discretiva).

Historia restaurationis

recensere
 
Allegoria dimicationis Nova versus Vetus in priscina Meiji Iaponia, circa 1870.

Restauratio Meiji regnum fere 270 annorum domus nobilis Tokugawa-Shōgun ad finem duxit. Ut participes nobilitatis militum (Bushi vel Samurai), quae dicitur, societatem feudalem creaverant clientelis fultam et in quattuor ordines hereditarios divisam. Praeterea Iaponia ab exteris stricte segregata erat.

Restauratio Meiji has res superandas censebat. Quod regimen novum (cum tardissime post foedus Kanagawae) timebat, ne potentiae occidentales Iaponiam in coloniam redigere possent, quam celerrime rebus technologicis administrativisque aequiperare appetebat.[2].[3]

Simul autem regimen ad renovationem rerum antiquarum (quae re vera breviores Daimyo et samurai erant), quibus temporibus summa imperii apud Tennonem erat, nitebatur. Cum Tenno Mutsuhito quindecim annos natus munus iniit, primo post multa saecula summa imperii in manibus Tennonis erat. Re vera autem grex pristinorum Samurai humilioris gradi, qui Oligarchi Meiji appellantur, potentiam obtenebat.

Immutatio politica, die 3 Ianuarii anno 1868 coepta, cum Meiji-tennō se omnem potentiam politicam suscepturum declaravit, sanguinea fuit. Seditionem principis(Iaponice: Daimyō) Chōshūensis, Satsumani Tosanique, qui sectatores Tennonis erant, Bellum anni draconis (bellum Boshin) secutum est, quo circiter 10 000 hominum necati sunt, quamquam cito victoria Tennonis finitum est. Res novae, licet a multis sint probatae, tamen a quibusdam, qui potius inclinationem in occidentem quam reditus ad fontes Iaponicas suspicabantur, reiectae sunt. Itaque primis Meiji aetatis annis saepius seditiones ortae sunt, inter quas notissima seditio Satsumana Saigo Takamori duce.

Duces politici

recensere

Ad Oligarchas-Meiji, qui magistratus maximi momenti obtinebant, pertinent:

  • Ōkubo Toshimichi (1830–1878)
  • Kido Takayoshi (1833–1877)
  • Saigō Takamori (1827–1877)
  • Iwakura Tomomi (1825–1883)
  • Itō Hirobumi (1841–1909)
  • Kuroda Kiyotaka (1840–1900)
  • Matsukata Masayoshi (1835–1924)
  • Oyama Iwao (1842–1916)
  • Saigō Tsugumichi (1843–1902)
  • Yamagata Aritomo (1838–1922)
  • Inoue Kaoru (1835–1915)
  • Saionji Kimmochi (1849–1940)

Nexus interni

  1. One can date the "restoration" of imperial rule from the edict of 3 January 1868." Jansen (2000), p.334.
  2. Quoted and translated in "A Diplomat In Japan", Sir Ernest Satow, p.353, ISBN 978-1-933330-16-7
  3. Yamamura, Kozo. "Success Illgotten? The Role of Meiji Militarism in Japan's Technological Progress." The Journal of Economic History 37.1 (1977). Web.